[IDEM libro quadragesimo secundo ad Sabinum. ] §19.5.15.prSolent, qui nouerunt seruos fugitiuos alicubi celari, indicare eos dominis ubi celentur: quae res non facit eos fures.
[同前作者,临摹《萨宾注解》第四十二卷] 凡知晓逃亡奴隶藏匿于某处者,惯于向其主人告知其藏匿之所;此举并不使他们成为窃盗。
solent etiam mercedem huius rei accipere et sic indicare, nec uidetur illicitum esse hoc quod datur.
他们亦惯于为此事接受报酬并依此告知,且所给付之物并不显得非法。
quare qui accepit, quia ob causam accepit nec improbam causam, non timet condictionem.
故接受者因系基于原因且非基于不法之原因而接受,并不惧怕返还之诉。
quod si solutum quidem nihil est, sed pactio intercessit ob indicium, hoc est ut, si indicasset adprehensusque esset fugitiuus, certum aliquid daretur, uideamus, an possit agere.
但若尚未给付任何物,而仅就提供线索达成协议,即:若其告知且逃奴被捕获,则应给付特定之物,让我们看看他是否可以提起诉讼。
et quidem conuentio ista non est nuda, ut quis dicat ex pacto actionem non oriri, sed habet in se negotium aliquod: ergo ciuilis actio oriri potest, id est praescriptis uerbis.
且该协议并非裸体协议,以至于有人会说诉权不自契约产生,而是其自身包含某种交易;因此,可产生市民法上的诉讼,即规定的文词之诉。
nisi si quis et in hac specie de dolo actionem competere dicat, ubi dolus aliquis arguatur.
除非有人主张,在此类情况下,若能证明存在某种欺诈,则亦可适用欺诈之诉。