[IDEM libro quadragesimo primo ad Sabinum. ] §19.5.14.prQui seruandarum mercium suarum causa alienas merces in mare proiecit, nulla tenetur actione: sed si sine causa id fecisset, in factum, si dolo, de dolo tenetur.
[同前作者,临摹《萨宾注解》第四十一卷] 凡为保全自己货物而将他人货物投弃入海者,不承担任何诉讼责任;但若无故行此,则依事实之诉承担责任;若出于故意,则依欺诈之诉承担责任。
§19.5.14.1Sed et si seruum quis alienum spoliauerit isque frigore mortuus sit, de uestimentis quidem furti agi poterit, de seruo uero in factum agendum criminali poena aduersus eum seruata.
而且,若有人剥光他人奴隶之衣,致其冻死,关于衣物固可提起盗窃之诉,但关于奴隶,则应提起事实之诉,且保留对其人所适用之刑事处罚。
§19.5.14.2Sed et si calicem argenteum quis alienum in profundum abiecerit damni dandi causa, non lucri faciendi, Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum scripsit neque furti neque damni iniuriae actionem esse, in factum tamen agendum.
此外,若有人为造成损害而非为谋取利益,将他人银杯掷入深水,蓬波尼乌斯在《萨宾注解》第十七卷中写道,既不成立盗窃之诉,亦不成立不法损害之诉,但仍应提起事实之诉。
§19.5.14.3Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat eamque ego immisso pecore depascam, Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem, qua experiri possim: nam neque ex lege duodecim tabularum de pastu pecoris (quia non in tuo pascitur) neque de pauperie neque de damni iniuriae agi posse: in factum itaque erit agendum.
若你树上之橡实落入我之地,而我放畜群吞食之,阿里斯托写道,他未想到有何法定诉讼可供我据以起诉;因为既不能依《十二表法》提起关于牲畜放牧之诉(因其未于你地放牧),亦不能提起动物致损之诉,或不法损害之诉;因此,必须提起事实之诉。