[ULPIANUS libro trigesimo ad Sabinum. ] §19.5.13.prSi tibi rem uendendam certo pretio dedissem, ut, quo pluris uendidisses, tibi haberes, placet neque mandati neque pro socio esse actionem, sed in factum quasi alio negotio gesto, quia et mandata gratuita esse debent, et societas non uidetur contracta in eo, qui te non admisit socium distractionis, sed sibi certum pretium excepit.
[乌尔比安,临摹《萨宾注解》第三十卷]如果我将一物交给你,以便按特定价格卖出,并约定你卖出的超出部分归你所有,则通常认为,既不成立委托之诉,也不成立合伙之诉,而应提起事实之诉,犹如进行了另一种交易一般。 因为委托必须是无偿的,而且,对于未接纳你为转售合伙人、而是为自己留存了特定价格的人,不认为成立了合伙关系。
§19.5.13.1Iulianus libro undecimo digestorum scribit, si tibi areae meae dominium dedero, ut insula aedificata partem mihi reddas, neque emptionem esse, quia pretii loco partem rei meae recipio, neque mandatum, quia non est gratuitum, neque societatem, quia nemo societatem contrahendo rei suae dominus esse desinit.
尤里安在《学说汇纂》第十一卷中写道,如果我将我的地皮所有权让与你,以便在盖起楼房后你将其中一部分归还给我,这既不是买卖,因为我收到的是自己财产的一部分而非价金;也不是委托,因为这并非无偿;亦非合伙,因为没有人会因缔结合伙而不再是自己财产的所有人。
sed si puerum docendum uel pecus pascendum tibi dedero uel puerum nutriendum ita, ut, si post certos annos uenisset, pretium inter nos communicaretur, abhorrere haec ab area eo, quod hic dominus esse non desinit qui prius fuit: competit igitur pro socio actio.
但是,如果我将奴隶交给你受教,或将牲畜交给你放牧,或将幼童交给你抚养,并约定如果在若干年后售出,其价金由我们瓜分,这些情形与地皮的情形不同,因为在此处,原所有人并未丧失所有权。 因此,应准予合伙之诉。
sed si forte puerum dominii tui fecero, idem se quod in area dictum, quia dominium desinit ad primum dominum pertinere.
然而,如果我碰巧将奴隶的所有权转让给了你,他认为这与在地皮案中所说的一样,因为所有权不再属于原所有人。
quid ergo est? in factum putat actionem Iulianus dandam, id est praescriptis uerbis.
那么结果如何? 尤里安认为应当赋予事实之诉,即规定言词之诉。
ergo si quis areae dominium non transtulerit, sed passus sit te sic aedificare, ut communicaretur uel ipsa uel pretium, erit societas.
因此,如果有人未转让地皮的所有权,而是允许你如此建造,以使地皮本身或价金由双方共享,则合伙成立。
idemque et si partis areae dominium transtulerit, partis non, et eadem lege aedificare passus sit.
如果他转让了地皮部分所有权而保留了另一部分,并在相同条款下允许建造,结果亦同。