[IAUOLENUS libro nono ex posterioribus Labeonis. ] §19.2.57.prQui domum habebat, aream iniunctam ei domui uicino proximo locauerat: is uicinus cum aedificaret in suo, terram in eam aream amplius quam fundamenta caementicia locatoris erant congessit, et ea terra adsiduis pluuiis inundata, ita parieti eius qui locauerat umore praestituto madefacto, aedificia corruerunt.
[雅沃雷努斯,摘自《拉贝奥遗稿集》第九卷] 一个拥有房屋的人,将与该房屋相邻的空地出租给了其最近的邻居。 该邻居在自己的土地上建造房屋时,在这块空地上堆积了高过出租人混凝土基础的泥土。 由于阴雨连绵,这些泥土浸透了水,从而使得出租人的墙壁被积水弄湿,导致房屋倒塌。
Labeo ex locato tantummodo actionem esse ait, quia non ipsa congestio, sed umor ex ea congestione postea damno fuerit, damni autem iniuriae actio ob ea ipsa sit, per quae, non extrinsecus alia causa oblata, damno quis adfectus est: hoc probo.
拉贝奥认为,只能提起基于租赁合同的诉讼,因为并非堆土行为本身,而是随后因堆土而产生的湿气造成了损害;而关于不法损害的诉讼,则是针对那些在没有外因介入的情况下直接给他人造成损害的具体原因而提起的。 我赞同这一点。