[LABEO libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. ] §19.2.58.prInsulam uno pretio totam locasti et eam uendidisti ita, ut emptori mercedes inquilinorum accederent.
[雅沃雷努斯删节本拉贝奥《遗稿集》第四卷] 你以单一的价格出租了整栋公寓,并将其予以出售,约定住户们的租金归于买受人。
quamuis eam conductor maiore pretio locaret, tamen id emptori accedit, quod tibi conductor debeat.
即使承租人以更高的价格将其转租,然而归于买受人的也仅限于承租人对你所负的债务额。
§19.2.58.1In operis locatione non erat dictum, ante quam diem effici deberet: deinde, si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat.
在工作承揽合同中,未曾规定应在何日之前完成工作;其次,承租人曾承诺,如果未能如期完成,则支付等同于出租人因之所受利益之额的资金。
eatenus eam obligationem contrahi puto, quatenus uir bonus de spatio temporis aestimasset, quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolueretur, sine quo fieri non possit.
我认为,该债务的成立仅以一个诚实人对时间期限所作的评估为限,因为双方显然达成了这样的协议:即在没有该期限则工作无法完成的期限内予以完成。
§19.2.58.2Quidam in municipio balineum praestandum annuis uiginti nummis conduxerat et ad refectionem fornacis fistularum similiumque rerum centum nummi ut praestarentur ei, conuenerat: conductor centum nummos petebat.
某人在自治市以年租二十塞斯特斯承租了一座须予维持运营的公共浴室,并且双方曾约定,向其支付一百塞斯特斯以用于修缮炉灶、管道及类似物品;承租人请求交付这一百塞斯特斯。
ita ei deberi dico, si in earum rerum refectionem eam pecuniam impendi satisdaret.
我认为,如果他为该资金将用于修缮该等物品提供担保,则该笔资金应如此向其给付。