[PAULUS libro quinto responsorum. ] §19.2.54.prQuaero, an fideiussor conductionis etiam in usuras non illatarum pensionum nomine teneatur nec prosint ei constitutiones, quibus cauetur eos, qui pro aliis pecuniam exsoluunt, sortis solummodo damnum agnoscere oportere.
[保罗,摘自《解答集》第5卷] 我问,租赁的保证人是否也应对未缴纳租金名义下的利息承担责任,而那些规定为他人偿付资金的人仅需承担本金损失的宪令是否对他不起作用。
Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fideiussor se obligauit, eum quoque exemplo coloni tardius illatarum per moram coloni pensionum praestare debere usuras: usurae enim in bonae fidei iudiciis etsi non tam ex obligatione proficiscantur quam ex officio iudicis applicentur, tamen, cum fideiussor in omnem causam se applicuit, aequum uidetur ipsum quoque agnoscere onus usurarum, ac si ita fideiussisset:'in quantum illum condemnari ex bona fide oportebit, tantum fide tua esse iubes?' uel ita: 'indemnem me praestabis?'
保罗回答说,如果保证人也为租赁的一切原因承担了义务,他也应当效仿承租人,为因承租人迟延而迟延缴纳的租金支付利息。 因为,在诚信诉讼中,利息虽然与其说是源于义务,不如说是根据裁判官的职权而适用的,但是,既然保证人已将自己置于一切原因之下,那么他自己也应当承担利息的负担,这似乎是公平的,正如他曾如此提供保证一样:“在诚信原则下,他应当被判处多少,你就以你的信用命令承担多少吗? ”或者这样:“你会保证使我免受损害吗?
§19.2.54.1Inter locatorem fundi et conductorem conuenit, ne intra tempora locationis Seius conductor de fundo inuitus repelleretur et, si pulsatus esset, poenam decem praestet Titius locator Seio conductori: uel Seius conductor Titio, si intra tempora locationis discedere uellet, aeque decem Titio locatori praestare uellet: quod inuicem de se stipulati sunt.
” 土地出租人与承租人之间约定,在租赁期内,承租人塞尤斯不得违背其意愿被赶出土地,如果他被赶走,出租人蒂蒂乌斯应向承租人塞尤斯支付十的违约金;或者,如果承租人塞尤斯想在租赁期内离去,他也应向出租人蒂蒂乌斯支付十:对此他们相互向对方作了约定。
quaero, cum Seius conductor biennii continui pensionem non solueret, an sine metu poenae expelli possit.
我问,当承租人塞尤斯连续两年不支付租金时,是否可以不受违约金恐吓地将其驱逐。
Paulus respondit, quamuis nihil expressum sit in stipulatione poenali de solutione pensionum, tamen uerisimile esse ita conuenisse de non expellendo colono intra tempora praefinita, si pensionibus paruerit et ut oportet coleret: et ideo, si poenam petere coeperit is qui pensionibus satis non fecit, profuturam locatori doli exceptionem.
保罗回答说,虽然在违约金约定中没有对支付租金做出任何明示,但很可能在规定的期限内不驱逐承租人的约定,是以他服从租金支付并按要求耕作为条件的;因此,如果未足额支付租金的人开始请求违约金,恶意抗辩将有利于出租人。
§19.2.54.2Paulus respondit seruum, qui aestimatus colonae adscriptus est, ad periculum colonae pertinebit et ideo aestimationem huius defuncti ab herede colonae praestari oportere.
保罗回答说,经评估后指派给女承租人的奴隶,其风险由女承租人承担,因此该已故奴隶的评估价值应当由女承租人的继承人支付。