[IDEM libro tertio decimo digestorum. ] §19.1.23.prSi quis seruum, quem cum peculio uendiderat, manumiserit, non solum peculii nomine, quod seruus habuit tempore quo manumittebatur, sed et eorum, quae postea adquirit, tenetur et praeterea cauere debet, quidquid ex hereditate liberti ad eum peruenerit, restitutu iri.
[同上(尤里安),《学说汇纂》第十三卷] 如果有人将他已连同特有财产一同售出的奴隶予以解放,他不仅要就该奴隶被解放时所拥有的特有财产承担责任,还要就该奴隶此后所取得的财产承担责任,此外他应当提供担保,承诺凡是从该被解放自由人的遗产中归于他的任何财产都将被予以返还。
MARCELLUS notat: illa praestare uenditor ex empto debet, quae haberet emptor, si homo manumissus non esset: non continebuntur igitur, quae, si manumissus non fuit, adquisiturus non esset.
马尔切鲁斯注道:卖方必须根据购买之诉向买方给付如果该奴隶未被解放则买方本应拥有的东西;因此,如果该奴隶未被解放则其本不会取得的东西,将不包括在内。