[IULIANUS libro septimo digestorum. ] §19.1.22.prSi in qualitate fundi uenditor mentitus sit, non in modo eius, tamen tenetur emptori: pone enim dixisse eum quinquaginta iugera esse uineae et quinquaginta prati et in prato plus inueniri, esse tamen omnia centum iugera.
[尤里安,《学说汇纂》第七卷] 如果卖方在土地的性质而非其面积上撒了谎,他仍要对买方承担责任:因为,假设他曾说过有五十育格的葡萄园和五十育格的牧草地,而在牧草地中发现的面积更多,但总共仍是一百育格。