Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §19.1.17.pr-19.1.17.11

土地与房屋买卖或遗赠中附属物的认定

第 2783 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文通过钥匙、水管、肥料、木桩等具体实例,探讨在土地或建筑物被出售或遗赠时,有哪些附属物被视为土地或建筑物的一部分,有哪些被排除在外。

[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.1.17.prFundi nihil est, nisi quod terra teneatur.
[乌尔比安《告示注解》第三十二卷] 没有任何东西属于土地,除非它是被大地所保持的。
terra se tenet: aedium autem multa esse, quae aedibus adfixa non sunt, ignorari non oportet, ut puta seras claues claustra: multa etiam defossa esse neque tamen fundi aut uillae haberi, ut puta uasa uinaria torcularia, quoniam haec instrumenti magis sunt, etiamsi aedificio cohaerent.
大地保持其自身。 然而,不应忽视的是,有许多属于建筑物的东西,虽然并未固定在建筑物上,例如插销、钥匙和锁。 此外,还有许多东西虽然埋在地下,但并不被视为属于土地或别墅,例如酿酒器皿和压榨机,因为这些更属于设备,即使它们与建筑物结合在一起也是如此。
§19.1.17.1Sed et uinum et fructus perceptos uillae non esse constat.
同样,显然葡萄酒和已收获的果实也不属于别墅。
§19.1.17.2Fundo uendito uel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem uenditoris uel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt.
在土地被出售或遗赠时,肥料和稻草属于买受人和受遗赠人,而木材则属于出卖人或继承人,因为木材不属于土地,即使它们是为了土地的用途而准备的。
in sterculino autem distinctio Trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa comparatum sit, emptorem sequatur, si uendendi, uenditorem, nisi si aliud actum est: nec interest, in stabulo iaceat an aceruus sit.
但关于肥料,应当赞同特雷巴蒂乌斯的区分:如果是为了给田地施肥而准备的,它就归于买受人;如果是为了出售,它就归于出卖人,除非另有约定。 而且,它是放在马厩里还是堆成一堆,并无区别。
§19.1.17.3Quae tabulae pictae pro tectorio includuntur itemque crustae marmoreae aedium sunt.
嵌入以代替灰泥壁面的画作,以及大理石板,都属于建筑物。
§19.1.17.4Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia uela aedium non sunt.
柱子周围的网、墙壁周围的隔板,以及山羊毛制的帷幕,都不属于建筑物。
§19.1.17.5Item quod insulae causa paratum est, si nondum perfectum est, quamuis positum in aedificio sit, non tamen uidetur aedium esse.
此外,为了公寓楼而准备的东西,如果尚未完工,即使已经放置在建筑物内,也不被视为属于该建筑物。
§19.1.17.6Si ruta et caesa excipiantur in uenditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena creta et similia: caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones et his similia.
如果在销售中排除了“采掘物和伐采物”,通常认为“采掘物”是指那些被挖出的东西,如沙子、白垩及类似物;“伐采物”是指那些如砍伐的树木、木炭及类似物。
Gallus autem Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege uenditionis de rutis et caesis contineri, quia, si non specialiter uenierunt, ad exhibendum de his agi potest neque enim magis de materia caesa aut de caementis aut de harena cauendum est uenditori quam de ceteris quae sunt pretiosiora.
然而,阿奎利乌斯·加鲁斯(梅拉转述了他的观点)正确地指出,在销售合同中包含关于“采掘物和伐采物”的条款是徒劳的,因为如果它们没有被特别出售,就可以提起要求出示这些东西的诉讼;出卖人对砍伐的木材、碎石或沙子需要防范的程度,并不比对其他更贵重的东西更多。
§19.1.17.7Labeo generaliter scribit ea, quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse, quae uero ad praesens, non esse aedificii, ut puta fistulae temporis quidem causa positae non sunt aedium, uerum tamen si perpetuo fuerint positae, aedium sunt.
拉贝奥普遍认为,在建筑物中为了永久使用的东西属于建筑物,而为了临时使用的东西不属于建筑物。 例如,因临时需要而设置的水管不属于建筑物,但如果是为了永久使用而设置的,则属于建筑物。
§19.1.17.8Castella plumbea, putea, opercula puteorum, epitonia fistulis adplumbata (aut quae terra continentur quamuis non sint adfixa) aedium esse constat.
显然,铅制蓄水池、水井、井盖、焊接到水管上的水龙头(或者那些虽未固定但由土地保持的东西)都属于建筑物。
§19.1.17.9Item constat sigilla, columnas quoque et personas, ex quorum rostris aqua salire solet, uillae esse.
同样,显然小雕像、柱子以及口中常喷水的面具也属于别墅。
§19.1.17.10Ea, quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt: at quae parata sunt ut imponantur, non sunt aedificii.
为了重新安置而从建筑物上拆下的东西,属于建筑物;但为了安装而准备的东西,不属于建筑物。
§19.1.17.11Pali, qui uineae causa parati sunt, antequam collocentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt hac mente ut collocentur, fundi sunt.
为葡萄园准备的桩子,在安置之前不属于土地,但为了安置而拔出的桩子则属于土地。

词汇与语法注释

  1. §19.1.17.prFundi nihil est — 在 “Fundi nihil est”(没有任何东西属于土地)这一表达中,属格 fundi 是表示所有或归属的属格(性质归属属格),而非与 nihil 构成的部分属格。nihil est 意为“不存在”,整句意为“没有任何东西属于土地”。
  2. §19.1.17.6de his agi potest — 动词 agere 的无人称被动结构。agi 是现在时被动不定式,与 potest 连用表示无人称的“可以提起诉讼”。de his 指“关于这些东西”(指被排除的挖出物和砍伐物)。
  3. §19.1.17.11hac mente ut collocentur — 指示代词 hac 与名词 mente(夺格,表示意图)连用,后接带有虚拟式 collocentur(现在时被动)的 ut 从句作为同位语,解释其目的或计划:“怀着将它们安置好的意图”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §19.1.17.pr-19.1.17.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:19.1.17.pr-19.1.17.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。