[ULPIANUS libro quadragesimo sexto ad Sabinum. ] §19.1.10.prNon est nouum, ut duae obligationes in eiusdem persona de eadem re concurrant: cum enim is qui uenditorem obligatum habebat ei qui eundem uenditorem obligatum habebat heres exstiterit, constat duas esse actiones in eiusdem persona concurrentes, propriam et hereditariam, et debere heredem institutum, si uelit separatim duarum actionum commodo uti, ante aditam hereditatem proprium uenditorem conuenire, deinde adita hereditate hereditarium: quod si prius adierit hereditatem, unam quidem actionem mouere potest, sed ita, ut per eam utriusque contractus sentiat commodum.
[乌尔比安,《萨宾评注》第四十六卷] 在同一个人身上就同一事物并存两项债务,这并非新鲜事:因为,当一个使卖方承担债务的人,成为了另一个使同一卖方承担债务的人的继承人时,显然在同一个人身上并存着两项诉权,即他自己的诉权和继承来的诉权;并且,如果被指定的继承人希望分别享受两项诉权的利益,他必须在接受继承之前起诉他自己的卖方,然后,在接受继承之后起诉继承来的卖方。 但是,如果他先接受了继承,他虽然只能提起一项诉权,但其方式应使他能通过该诉权获得两份合同的利益。
ex contrario quoque si uenditor uenditori heres exstiterit, palam est duas euictiones eum praestare debere.
相反,如果卖方成为了卖方的继承人,显而易见,他必须承担双重的追夺担保责任。