[MARCELLUS libro uicesimo quarto digestorum. ] §18.7.4.prSi minor uiginti annis seruum tibi in hoc uendiderit et tradiderit, ut eum manumitteres, nullius momenti est traditio, quamquam ea mente tradiderit, ut, cum uiginti annos ipse explesset, manumitteres: non enim multum facit, quod distulit libertatis praestationem: lex quippe consilio eius quasi parum firmo restitit.
[马尔切鲁斯《学说汇纂》第二十四卷] 如果一个未满二十岁的人,为了让你解放该奴隶而将该奴隶卖给并交付给你,那么,即使他是怀着在你于他本人满二十岁时再行解放的意图而交付的,该交付也是无效的。 因为他推迟给予自由这一事实并没有太大的区别,法律确实反对了他那可以说是尚未足够坚定的决定。