[IDEM libro trigesimo tertio ad edictum. ] §18.6.8.prNecessario sciendum est, quando perfecta sit emptio: tunc enim sciemus, cuius periculum sit: nam perfecta emptione periculum ad emptorem respiciet.
[同前(保罗)《告示注释》第33卷] 必须了解买卖何时成立:因为那时我们将知道,风险由谁承担:因为一旦买卖成立,风险便由买受人承担。
et si id quod uenierit appareat quid quale quantum sit, sit et pretium, et pure uenit, perfecta est emptio: quod si sub condicione res uenierit, si quidem defecerit condicio, nulla est emptio, sicuti nec stipulatio: quod si exstiterit, Proculus et Octauenus emptoris esse periculum aiunt: idem Pomponius libro nono probat.
而且,如果所售之物是什么、品质如何、数量若干已经确定,价格也已确定,且属于无条件售出,则买卖即告成立;但是,如果物是在附条件的情况下售出的,若条件未成就,则买卖不成立,正如问答契约不成立一样;但若条件成就,普罗库鲁斯和奥克塔维努斯认为风险由买受人承担;蓬波尼乌斯在其第九卷中也赞同此观点。
quod si pendente condicione emptor uel uenditor decesserit, constat, si exstiterit condicio, heredes quoque obligatos esse quasi iam contracta emptione in praeteritum.
但是,如果在条件未成就期间,买受人或出卖人死亡,一旦条件成就,公认其继承人也承担义务,犹如买卖在过去已经缔结一般。
quod si pendente condicione res tradita sit, emptor non poterit eam usucapere pro emptore.
但是,如果在条件未成就期间物已被交付,买受人不能以买受人身份时效取得该物。
et quod pretii solutum est repetetur et fructus medii temporis uenditoris sunt (sicuti stipulationes et legata condicionalia peremuntur) si pendente condicione res exstincta fuerit: sane si exstet res, licet deterior effecta, potest dici esse damnum emptoris.
并且,如果在条件 pending 期间物已灭失(正如附条件的问答契约和遗赠归于消灭一样),已支付的价款将被追索,中间期间的孳息归出卖人所有;当然,如果物依然存在,即使变得更差,也可以说这是买受人的损失。
§18.6.8.1Si ita uenierit: 'est ille seruus emptus, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit', Iulianus putat statim perfectam esse uenditionem, quoniam certum sit eam contractam.
如果以这种方式售出:‘无论船是否从亚洲来,那个奴隶已被买下’,朱里亚努斯认为买卖立即成立,因为确定该契约已经缔结。
§18.6.8.2Cum usum fructum mihi uendis, interest, utrum ius utendi fruendi, quod solum tuum sit, uendas, an uero in ipsum corpus, quod tuum sit, usum fructum mihi uendas: nam priore casu etiamsi statim morieris, nihil mihi heres tuus debebit, heredi autem meo debebitur, si tu uiuis: posteriore casu heredi meo nihil debebitur, heres tuus debebit.
当你向我出卖用益权时,关键在于你是出卖仅属于你自己的使用和收益的权利,还是在属于你的该物本身上向我出卖用益权:因为在前一种情况下,即使你立即死亡,你的继承人也不对我负有任何债务,但如果你活着,我的继承人则享有此债权;而在后一种情况下,我的继承人将不享有任何债权,但你的继承人则负有债务。