[PAULUS libro quinto ad Sabinum. ] §18.6.7.prId, quod post emptionem fundo accessit per alluuionem uel perit, ad emptoris commodum incommodumque pertinet: nam et si totus ager post emptionem flumine occupatus esset, periculum esset emptoris: sic igitur et commodum eius esse debet.
[保罗《萨宾注释》第5卷] 在买卖成立后,因冲积而增加于土地之物或灭失之物,属于买受人的利益与不利益;因为,即使在买卖成立后整个土地被河流淹没,其风险也由买受人承担;因此,同样地,其利益也应当归属于他。
§18.6.7.1Quod uenditur, in modum agri cedere debet, nisi si id actum est, ne cederet.
被售出之物应当算入土地面积,除非双方另有约定不予算入。
at quod non uenit, in modum cedendum, si id ipsum actum est, ut cederet, ueluti uiae publicae, limites, luci qui fundum tangunt: cum uero neutrum dictum est, cedere non debet, et ideo nominatim caueri solet, ut luci, uiae publicae, quae in fundo sint, totae in modum cedant.
但是,未被售出之物,只有在特意约定予以算入的情况下,才应当算入面积,例如公道、界限或与土地相接的神林;但如果双方均未提及,则不应当算入,因此通常会特意约定,使土地内的神林和公道全部算入土地面积。