[PAULUS libro quinto ad Sabinum. ] §18.2.14.prSi uenditor simulauerit meliorem allatam condicionem, cum minoris uel etiam tantidem alii uenderet, utrique emptori in solidum erit obligatus.
[保罗,《萨宾注》第五卷] 如果卖主假称有人提出了更好的条件,而实际上他却以更低甚至相同的价格卖给了另一个人,他将对两个买主承担全部责任。
§18.2.14.1Sed si emptor alium non idoneum subiecit eique fundus addictus est, non uideo, inquit, quemadmodum priori sit emptus, cum alia uenditio et uera postea subsecuta sit.
但是,如果买主指使另一个无资力的人作为替身,且土地已落槌卖给了那个人,他说:“我看不出,在随后又发生了另一个真实的销售之后,该土地如何仍属于先前的买受人。
sed uerum est uenditorem deceptum ex uendito actionem habere cum priore emptore, quanti sua intersit id non esse factum, per quam actionem et fructus, quos prior emptor perceperit et quo deterior res culpa uel dolo malo eius facta sit, recipiet uenditor.
”但真实的情况是,受骗的卖主对先前的买受人享有基于销售的诉权,以请求赔偿如果此事未发生其本可享有的利益;通过该诉权,卖主将收回先前买受人收取的孳息,以及因其过失或恶意而使该物毁损贬值的程度。
et ita Labeoni et Neruae placet.
拉贝奥和涅尔瓦也赞同这一观点。
§18.2.14.2Sed si neuter subiecit emptorem, maiore autem pretio addictum est praedium ei qui soluendo non est, abitum est a priore emptione, quia ea melior intellegitur quam uenditor comprobauit, cui licuit non addicere.
但是,如果双方都没有提供虚假买主,而土地以更高的价格卖给了无偿付能力的人,则先前的买卖即告撤销,因为只要卖主批准,该买卖就被视为更好,毕竟他原本可以不予落槌。
§18.2.14.3Sed et si pupillus postea sine tutoris auctoritate pluris emerit, consentiente uenditore abibitur a priore emptione.
但是,如果未成年人此后在没有监护人授权的情况下以更高的价格购买,在卖主同意的情况下,先前的买卖也将被撤销。
idem et de seruo alieno: aliter atque si seruo suo uel filio, quem in potestate habet, uel domino rei per errorem id addixerit, quia non est emptio his casibus.
对于他人的奴隶也是如此;但如果是由于错误而将其落槌给自己的奴隶、处于其权力下的儿子或该物的所有人,则情况不同,因为在这些情况下不存在买卖。
quod si alieno seruo, quem putauerit liberum esse, addixerit, contra se habebit et erit hic similis egenti.
但如果是将其落槌给一个他认为是自由人的他人奴隶,则他要自己承担不利后果,而此人将类似于无资力的人。
§18.2.14.4Emptorem, qui meliorem condicionem attulerit, praeter corpus nihil sequitur quod uenierit.
对于提出更好条件的买受人,除了所出售的标的物本身之外,没有任何东西随之转移。
§18.2.14.5Non tamen ideo, si tantundem pretium alius det, hoc ipso, quod fructus eum non sequantur, qui secuturi essent priorem emptorem, melior condicio uidetur allata, quia non id agitur inter emptorem et uenditorem.
然而,如果另一个人出价相同,并不因此就仅因他不能像先前买受人那样获得随之而来的孳息,而认为他提出了更好的条件;因为这并非买卖双方之间的本意。