[PAPINIANUS libro decimo quaestionum. ] §18.1.72.prPacta conuenta, quae postea facta detrahunt aliquid emptioni, contineri contractui uidentur: quae uero adiciunt, credimus non inesse.
[帕皮尼安《论述集》第十卷] 事后达成的、减少买卖中某些内容的合意,被视为包含在契约之中;但对于增加内容的合意,我们认为并不包含在内。
quod locum habet in his, quae adminicula sunt emptionis, ueluti ne cautio duplae praestetur aut ut cum fideiussore cautio duplae praestetur.
这适用于作为买卖附随条件的那些事项,例如,不提供双倍赔偿保证,或者提供带有保证人的双倍赔偿保证。
sed quo casu agente emptore non ualet pactum, idem uires habebit iure exceptionis agente uenditore.
但是,在买方提起诉讼时合意不发生效力的情形下,当卖方提起诉讼时,该合意将基于抗辩权而具有同样的效力。
an idem dici possit aucto postea uel deminuto pretio, non immerito quaesitum est, quoniam emptionis substantia constitit ex pretio.
在事后增加或减少价格的情况下,是否也能这样说,人们提出这一疑问并非没有道理,因为买卖的实质是由价格构成的。
PAULUS notat: si omnibus integris manentibus de augendo uel deminuendo pretio rursum conuenit, recessum a priore contractu et noua emptio intercessisse uidetur.
保罗注:如果在一切均未履行的状态下,双方再次就增加或减少价格达成合意,则被视为已退出先前的契约,并成立了新的买卖。
§18.1.72.1PAPINIANUS: Lege uenditionis illa facta 'si quid sacri aut religiosi aut publici est, eius nihil uenit', si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, uenditio eius ualebit, nec uenditori proderit exceptio, quae non habuit locum.
帕皮尼安:如果在卖出的约款中规定“如果有任何神圣物、宗教物或公有物,其任何部分均不在售卖之列”,而该物并非处于公共使用中,而是属于国库财产,则该售卖仍然有效,卖方也不能因该抗辩而获益,因为该抗辩并无适用的余地。