[POMPONIUS libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. ] §18.1.66.prIn uendendo fundo quaedam etiam si non dicantur, praestanda sunt, ueluti ne fundus euincatur aut usus fructus eius, quaedam ita demum, si dicta sint, ueluti uiam iter actum aquae ductum praestatu iri: idem et in seruitutibus urbanorum praediorum.
[蓬波尼乌斯著《评昆图斯·穆西乌斯》第三十一卷] 在土地买卖中,某些事项即使未予说明也必须予以保证,例如土地或其用益权不被追夺;而某些事项则仅在有所说明时才予以保证,例如将提供人行道、车马道、通道或引水道;这同样适用于城市土地的地役权。
§18.1.66.1Si cum seruitus uenditis praediis deberetur nec commemorauerit uenditor, sed sciens esse reticuerit et ob id per ignorantiam rei emptor non utendo per statutum tempus eam seruitutem amiserit, quidam recte putant uenditorem teneri ex empto ob dolum.
如果被出卖的土地本享有地役权,而出卖人未予提及,明知其存在却保持沉默,并因此导致买受人因不知情而在法定期限内因不使用而丧失了该地役权,一些人正确地认为,出卖人应因其欺诈而承担基于买卖的诉讼责任。
§18.1.66.2Quintus Mucius scribit, qui scripsit 'ruta caesa quaeque aedium fundiue non sunt', bis idem scriptum: nam ruta caesa ea sunt quae neque aedium neque fundi sunt.
昆图斯·穆西乌斯写道,凡写下“被挖掘和砍伐之物以及不属于房屋或土地之物”的人,是将同一件事写了两次;因为“被挖掘和砍伐之物”正是那些既不属于房屋也不属于土地之物。