[IDEM libro undecimo epistularum. ] §18.1.65.prConuenit mihi tecum, ut certum numerum tegularum mihi dares certo pretio quod ut faceres: utrum emptio sit an locatio? respondit, si ex meo fundo tegulas tibi factas ut darem conuenit, emptionem puto esse, non conductionem: totiens enim conductio alicuius rei est, quotiens materia, in qua aliquid praestatur, in eodem statu eiusdem manet: quotiens uero et immutatur et alienatur, emptio magis quam locatio intellegi debet.
[同上著《书信集》第十一卷] 我与你约定,你以一定的价格向我交付一定数量的砖瓦以完成此事:这究竟是买卖还是租赁? 他回答道:如果约定是由我向你交付从我的土地上制作的砖瓦,我认为这是买卖,而不是租赁;因为只有当进行某项给付的原材料仍处于相同状态并归属于同一人时,才存在对某物的租赁;但如果原材料既改变了形状又转让了所有权,则应当被理解为买卖而非租赁。