[IDEM libro decimo responsorum. ]
[同上,《解答集》第十卷] 已经确定,由于承担委任之人死亡,变卖奴隶的委任即告终止。
§17.1.57.prMandatum distrahendorum seruorum defuncto qui mandatum suscepit intercidisse constitit. quoniam tamen heredes eius errore lapsi non animo furandi, sed exsequendi, quod defunctus suae curae fecerat, seruos uendiderant, eos ab emptoribus usucaptos uideri placuit.
然而,由于其继承人因陷入错误,并非出于偷盗的意图,而是为了执行死者生前作为自己职责的事项,而将奴隶卖掉,因此决定:这些奴隶应被视为已由买主时效取得。
sed uenaliciarium ex prouincia reuersum Publiciana actione non inutiliter acturum, cum exceptio iusti dominii causa cognita detur neque oporteat eum, qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam heredum adfici damno.
但是,从行省返回的奴隶贩子,将并非无益地提起普布利基安之诉。 因为正当所有权的抗辩只有在进行案件审理后才能给予,而且选择特定人之信赖的人,不应因继承人的错误或无知而遭受损害。