[IDEM libro tertio responsorum. ] §17.1.56.prQui mutuam pecuniam dari mandauit, omisso reo promittendi et pignoribus non distractis eligi potest: quod uti liceat si litteris exprimatur, distractis quoque pignoribus ad eum creditor redire poterit: etenim quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.
[同上,《解答集》第三卷]\n 委任给予消费借贷金钱的人,在越过承诺债务人且未变卖质物的情况下,即可被选择为诉讼对象;如果书面写明允许这样做,债权人在变卖质物后仍能向其追偿。 因为为了消除疑虑而写入合同的内容,并不损害普通法。
§17.1.56.1Fideiussor qui pecuniam in iure optulit et propter aetatem eius qui petebat obsignauit ac publice deposuit, confestim agere mandati potest.
\n 在法庭上提供金钱,并因请求权人的年龄原因而将其封存并进行公开放存的保证人,可以立即提起委任之诉。
§17.1.56.2Non ideo minus omnis temporis bonam fidem explorari oportet, quod dominus post annos quinque de prouincia reuersus, mox rei publicae causa profecturus non acceptis rationibus mandatum instaurauerit.
\n 委托人在五年后从行省返回,并因公即将再次出发,在未接受账目的情况下更新了委任,这并不意味着不需要对所有期间的诚实信用进行审查。
cum igitur ad officium procuratoris pertinuerit quidquid ex prima negotiorum gestorum administratione debuit ad secundam rationem transferre, secundi temporis causa priorem litem suscipiet.
因此,既然将首次事务管理中所欠的一切转入第二次账目属于代理人的职责,他将为了第二次期间而承担先前的诉讼。
§17.1.56.3Salarium incertae pollicitationis neque extra ordinem recte petitur neque iudicio mandati, ut salarium tibi constituat.
\n 就不确定许诺而给付的酬金,既不能通过非常审判程序正当请求,也不能通过委任之诉要求为您确定酬金。
§17.1.56.4Sumptus bona fide necessario factos, etsi negotio finem adhibere procurator non potuit, iudicio mandati restitui necesse est.
\n 代理人出于诚实信用且因必要所支出的费用,即使未能完成事务,也必须通过委任之诉予以偿还。