[PAULUS libro quarto quaestionum. ] §17.1.58.prSi praecedente mandato Titium defenderas quamuis mortuo eo, cum hoc ignorares, ego puto mandati actionem aduersus heredem Titii competere, quia mandatum morte mandatoris, non etiam mandati actio soluitur.
[保罗,《问题集》第四卷] 如果你根据先前的委任为提图斯进行了辩护,尽管他已经去世,而你对此并不知情,我认为针对提图斯继承人的委任之诉是成立的,因为委任因委任人的死亡而终止,但委任之诉并不因此终止。
quod si sine mandatu defensionem suscepisti, negotium quodammodo defuncti gerere institueras et quemadmodum, si illum liberasses, competeret tibi negotiorum gestorum actio, ita potest dici et heredem eius eadem actione teneri.
但是,如果你在没有委任的情况下承担了辩护,那么你就在某种程度上开始管理死者的事务,正如如果你使他免除债务,你将享有无因管理之诉一样,同样也可以说他的继承人也受制于相同的诉讼。
§17.1.58.1Lucius Titius creditori suo mandatorem dedit: deinde defuncto debitore maiore parte creditorum consentiente a praetore decretum est, ut portionem creditores ab heredibus ferant, absente eo creditore apud quem mandator exstiterat: quaero, si mandator conueniatur, an eandem habeat exceptionem quam heres debitoris.
卢基乌斯·提图斯向其债权人提供了一名委任保证人;随后,在债务人死亡后,经大多数债权人同意,法官作出裁定,债权人应从继承人处获得一定比例的受偿,而那名设立了委任保证人的债权人当时不在场。 我问:如果该委任保证人被起诉,他是否享有与债务人继承人相同的抗辩权?
respondi: si praesens apud praetorem ipse quoque consensisset, pactus uidetur iusta ex causa eaque exceptio et fideiussori danda esset et mandatori.
我回答:如果他本人当时也在法官面前并表示同意,他就会被视为基于正当原因达成了协议,而该抗辩权既应给予保证人,也应给予委任保证人。
sed cum proponas eum afuisse, iniquum est auferri ei electionem (sicut pignus aut priuilegium), qui potuit praesens id ipsum proclamare nec desiderare decretum praetoris.
但是,既然你假定他当时不在场,那么从他身上剥夺选择权(就像质权或特权一样)是不公正的,因为如果他在场,他本可以当场声明此事,而无需法官的裁定。
nec enim si quis dixerit summouendum creditorem, heredi consulitur, sed mandatori uel fideiussori, quibus mandati iudicio eandem partem praestaturus est.
因为即使有人说债权人应当被排除,这也不是为了继承人的利益,而是为了委任保证人或保证人的利益,因为在委任之诉中,继承人必须向他们偿付相同的份额。
plane si ab herede partem accepisset, an in reliquum permittendum esset creditori fideiussorem conuenire, dubitatum est: sed uidebitur consentire decreto conueniendo heredem.
显然,如果他已经从继承人那里接受了该份额,那么债权人是否应被允许就剩余部分起诉保证人,这一点曾有疑问;但通过起诉继承人,他将被视为同意该裁定。