[IDEM libro uicesimo septimo quaestionum. ] §17.1.54.prCum seruus extero se mandat emendum, nullum mandatum est.
[同上,《法律问题集》第二十七卷] 当奴隶委托第三人购买自己时,该委任是无效的。
sed si in hoc mandatum intercessit ut seruus manumitteretur nec manumiserit, et pretium consequetur dominus ut uenditor et affectus ratione mandati agetur: finge filium naturalem uel fratrem esse (placuit enim prudentioribus affectus rationem in bonae fidei iudiciis habendam).
但是,如果介入此项委托是为了使该奴隶获得释放,而买方并未释放他,则主人将作为卖方获得价金,并因情义的缘故提起委任之诉:假设该奴隶是亲生儿子或兄弟(因为更英明的法学家一致认为,在善意诉讼中应当考虑情义的因素)。
quod si de suis nummis emptor pretium dederit (neque enim aliter iudicio uenditi liberari potest), quaeri solet, an utiliter de peculio agere possit.
但是,如果买方是用自己的钱支付了价金(因为否则他无法在卖方之诉中免责),人们通常会问,他是否可以有效地提起关于特有财产之诉。
et uerius et utilius uidetur praetorem de huiusmodi contractibus seruorum non cogitasse, quo se ipsi mala ratione dominis auferrent.
而且,更真实且更有实用价值的看法是,裁判官并未考虑到此类奴隶的契约,以免他们借此通过不正当手段使自己脱离主人。
§17.1.54.1Si liber homo bona fide seruiens redimi se mandauerit idque nummis emptoris factum sit, contraria mandati actione agi posse constat, ut tamen actiones praestentur, quas habet emptor aduersus uenditorem: finge non manumississe liberam personam emptorem.
如果一个善意服役的自由人委托他人赎回自己,且这是用买方的钱完成的,则确定可以通过委任反诉提起诉讼,但前提是必须让与买方对卖方所享有的各项诉权:假设买方并未释放该自由人。