[GAIUS libro nono ad edictum prouinciale. ] §17.1.27.prSi quis alicui scripserit, ut debitorem suum liberet, seque eam pecuniam, quam is debuerit, soluturum, mandati actione tenetur.
[盖尤斯《地方告示注解》第九卷] 如果有人写信给他人,要求其免除其债务人的债务,并承诺自己将支付该债务人所欠的钱款,则他须承担委托诉讼的责任。
§17.1.27.1Si seruum ea lege tibi tradidero, ut eum post mortem meam manumitteres, constitit obligatio: potest autem et in mea quoque persona agendi causa interuenire, ueluti si paenitentia acta seruum reciperare uelim.
如果我以在我死后释放该奴隶为条件,将奴隶交付给你,则债务成立;但即使在我自己身上也可能产生起诉的理由,例如,由于事后反悔,我希望收回该奴隶。
§17.1.27.2Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet, alioquin quanti mandatoris intersit damnabitur: si uero intellegit explere se id officium non posse, id ipsum cum primum poterit debet mandatori nuntiare, ut is si uelit alterius opera utatur: quod si, cum possit nuntiare, cessauerit, quanti mandatoris intersit tenebitur: si aliqua ex causa non poterit nuntiare, securus erit.
接受委托的人,如果能够履行,就不应当放弃承诺的职责;否则,他将被判决赔偿相当于委托人利益受损的数额。 但如果他意识到自己无法履行该职责,则应当尽快将此事通知委托人,以便委托人在愿意时可以利用他人的协助。 如果他本可以通知却怠于通知,则他将对相当于委托人利益受损的数额承担责任;如果因某种原因无法通知,他将免于责任。
§17.1.27.3Morte quoque eius cui mandatum est, si is integro adhuc mandato decesserit, soluitur mandatum et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem.
同样,受托人的死亡也会导致委托消灭,如果他在委托尚未履行完毕时去世;因此,他的继承人即使履行了该委托,也不享有委托诉讼。
§17.1.27.4Impendia mandati exsequendi gratia facta si bona fide facta sunt, restitui omnimodo debent, nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset potuisset, si ipse negotium gereret, minus impendere.
为履行委托而支出的费用,如果是善意支出的,则无论如何都必须予以偿还;即使委托人自己处理事务本可以支出更少,也与此无关。
§17.1.27.5Si mandatu meo Titio credideris et mecum mandati egeris, non aliter condemnari debeo, quam si actiones tuas, quas aduersus Titium habes, mihi praestiteris.
如果因我的委托,你借钱给提修斯,并对我提起委托诉讼,除非你将你对提修斯所享有的诉权让与我,否则我不应被判决败诉。
sed si cum Titio egeris, ego quidem non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a Titio seruare non potueris.
但如果你起诉提修斯,我虽然不会免责,但仅在限制于你无法从提修斯处收回的数额内,对你承担义务。