[PAULUS libro trigensimo secundo ad edictum.
[保罗,于《告示注释》第三十二卷。
] §17.1.1.prObligatio mandati consensu contrahentium consistit.
] 委任的债权债务因缔约双方的同意而成立。
§17.1.1.1Ideo per nuntium quoque uel per epistulam mandatum suscipi potest.
因此,也可以通过使者或通过书信接受委任。
§17.1.1.2Item siue 'rogo' siue 'uolo' siue 'mando' siue alio quocumque uerbo scripserit, mandati actio est.
同样,无论是写“我请求”、“我希望”、“我委托”,还是以任何其他词语,均可提起委任之诉。
§17.1.1.3Item mandatum et in diem differri et sub condicione contrahi potest.
同样,委任既可以延迟至特定日期,也可以在附条件的情况下缔结。
§17.1.1.4Mandatum nisi gratuitum nullum est: nam originem ex officio atque amicitia trahit, contrarium ergo est officio merces: interueniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potius respicit.
委任非无偿则无效:因为其起源于道义和友谊,因此报酬与道义相违背:因为一旦资金介入,该事项便更倾向于属于租赁。