[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §16.1.8.prQuamuis pignoris datio intercessionem faciat, tamen Iulianus libro duodecimo digestorum scribit redditionem pignoris, si creditrix mulier rem, quam pignori acceperat, debitori liberauerit, non esse intercessionem.
[乌尔比安,《告示注解》第二十九卷] 虽然提供质物构成介入,但尤里安在《学说汇纂》第十二卷中写道,如果作为债权人的妇女将她作为质物接受的物品释放(归还)给债务人,则归还质物不属于介入。
§16.1.8.1Si mulier interuenerit apud tutores filii sui, ne hi praedia eius distraherent, et indemnitatem eis repromiserit, Papinianus libro nono quaestionum non putat eam intercessisse: nullam enim obligationem alienam recepisse neque ueterem neque nouam, sed ipsam fecisse hanc obligationem.
如果妇女为了不让其儿子的监护人变卖其地产而向他们介入,并向他们承诺赔偿,帕比尼安在《论究集》第九卷中不认为她进行了介入:因为她没有承受任何他人的债务,无论是旧的还是新的,而是她自己创设了这一债务。
§16.1.8.2Si mulier apud Primum pro Secundo interuenerit, mox pro Primo apud creditorem eius, duas intercessiones factas Iulianus libro duodecimo digestorum scribit, unam pro Secundo apud Primum, aliam pro Primo apud creditorem eius, et ideo et Primo restitui obligationem et aduersus eum.
如果妇女为了塞昆杜斯而在普里穆斯处介入,随后又为了普里穆斯而在其债权人处介入,尤里安在《学说汇纂》第十二卷中写道,发生了两次介入:一次是在普里穆斯处为了塞昆杜斯,另一次是在其债权人处为了普里穆斯;因此,对普里穆斯以及针对普里穆斯的债务都得以恢复。
Marcellus autem notat esse aliquam differentiam, utrum hoc agatur, ut ab initio mulier in alterius locum subdatur et onus debitoris, a quo obligationem transferre creditor uoluit, suscipiat, an uero quasi debitrix delegetur, scilicet ut, si quasi debitrix delegata est, una sit intercessio.
然而,马尔切鲁斯指出,这其中存在某种区别:究竟是意图从一开始就让妇女代替他人的地位,并承担债权人意图转移债务的债务人的负担,还是她作为债务人被委派,也就是说,如果她作为债务人被委派,则仅有一次介入。
proinde secundum hanc suam distinctionem in prima uisione, ubi quasi debitrix delegata est, exceptionem ei senatus consulti Marcellus non daret: sed condemnata uel ante condemnationem condicere utique ei a quo delegata est poterit uel quod ei abest uel, si nondum abest, liberationem.
因此,根据他的这一区分,在第一种情形中,即当她作为债务人被委派时,马尔切鲁斯不会给予她元老院决议的抗辩;但在被判决有罪或判决之前,她肯定可以向委派她的人提起不当得利返还请求之诉,要求返还她所失去的部分,或者如果尚未失去,则要求免除债务。
§16.1.8.3Interdum intercedenti mulieri et condictio competit, ut puta si contra senatus consultum obligata debitorem suum delegauerit: nam hic ipsi competit condictio, quemadmodum, si pecuniam soluisset, condiceret: soluit enim et qui reum delegat.
有时,介入的妇女也享有不当得利返还请求权,例如,如果在违反元老院决议的情况下,她使自己承担了债务,并委派了自己的债务人;因为在这种情况下,她享有不当得利返还请求权,正如她如果支付了金钱就会提起返还请求一样;因为委派债务人的人也等同于进行了支付。
§16.1.8.4Sed si is, qui a muliere delegatus est, debitor eius non fuit, exceptione senatus consulti poterit uti, quemadmodum mulieris fideiussor.
但是,如果由该妇女委派的人并非她的债务人,他将能够使用元老院决议的抗辩,就像妇女的保证人一样。
§16.1.8.5Plane si mulier intercessura debitorem suum delegauerit, senatus consultum cessat, quia et si pecuniam numerasset, cessaret senatus consultum: mulier enim per senatus consultum releuatur, non quae deminuit, restituitur.
显然,如果意图介入的妇女委派了其债务人,则元老院决议不予适用,因为即使她支付了现金,元老院决议也不予适用;因为妇女是通过元老院决议被减轻负担,而不是恢复其所减少的财产。
§16.1.8.6Sed si eum delegauerit qui debitor eius non fuit, fraus senatus consulto facta uidebitur et ideo exceptio datur.
但如果她委派了并非其债务人的人,则将被视为对元老院决议实施了规避(欺诈),因此给予抗辩。
§16.1.8.7Quotiens pro debitore intercesserit mulier, datur in eum pristina actio, etsi ille prius acceptilatione liberatus sit quam mulier intercesserit.
每当妇女为债务人介入时,针对该债务人的原诉权即被给予,即使他在妇女介入之前已经通过口头免除而得以免责。
§16.1.8.8Si conuenerit cum debitore, ut expromissorem daret, et acceptum ei latum sit, deinde is dederit mulierem quae auxilio senatus consulti munita est, potest ei condici, quasi non dedisset: quid enim interest, non det an talem det? non erit igitur actio utilis necessaria, cum condictio competat.
如果与债务人约定由其提供债务更替人,并已向其表示免除,随后该债务人提供了一个受到元老院决议保护的妇女,则可以向他提起不当得利返还请求(要求履行),就如同他没有提供一样:因为不提供与提供这样的人,有什么区别呢? 因此,既然享有不当得利返还请求权,也就没有必要采用准用之诉。
§16.1.8.9Marcellus quoque scribit, si mulieri post intercessionem accepto tulerit creditor, nihilo minus restitutoriam actionem ei dari debere: inanem enim obligationem dimisit.
马尔切鲁斯也写道,如果债权人在妇女介入后向其表示免除,仍应向债权人给予恢复原状之诉:因为他免除的是一个空洞(无实际效力)的债务。
§16.1.8.10Si mulier post intercessionem sic soluerit, ne repetere possit, iuste prior debitor actionem recusat.
如果妇女在介入后以不能请求返还的方式进行了支付,则原债务人有权拒绝该诉讼。
sed cum releuatur reus, si mulier sic soluit, ut repetere non possit, et cum ei mulieri, quae repetere non poterat, si soluisset, accepto tulit creditor, similiter releuatur reus.
但是,正如在妇女以不能请求返还的方式进行支付时债务人得以免责一样,当债权人向那名如果支付了就无法请求返还的妇女表示免除时,债务人同样得以免责。
§16.1.8.11quamquam in omnes qui liberati sunt restituitur actio, non tamen omnibus restituitur.
虽然针对所有免责的人恢复了诉权,但并非对所有人(即所有债权人)都恢复。
ut puta duo rei stipulandi fuerunt: apud alterum mulier intercessit: ei soli restituitur obligatio, apud quem intercessit.
例如,存在两个共同债权人:妇女在其中一人处进行了介入;债务仅对她所介入的那个人恢复。
§16.1.8.12Si mulieri heres extiterit creditor, uidendum, an restitutoria uti non possit.
如果债权人成为该妇女的继承人,应考虑他是否不能使用恢复原状之诉。
et ait Iulianus libro duodecimo restitutoria eum nihilo minus usurum, non immerito, cum non obligatae cum effectu successerit: denique in Falcidia hoc aes alienum non imputabitur.
尤里安在第十二卷中说,他仍将使用恢复原状之诉,这并非没有道理,因为他继承的是一个实际上并未有效承担债务的人;因此,在适用《法尔奇迪亚法》时,这一债务将不被计入。
§16.1.8.13Plane si mihi proponas mulierem ueteri debitori successisse, dicendum erit restitutoria eam conueniri posse, sed et directa actione: nihil enim eius interest, qua actione conueniatur.
显然,如果你向我提出妇女继承了原债务人的情形,则必须说明她既可以通过恢复原状之诉被起诉,也可以通过直接诉之诉被起诉:因为对她来说,通过哪种诉讼被起诉并没有区别。
§16.1.8.14Si, cum essem tibi contracturus, mulier interuenerit, ut cum ipsa potius contraham, uidetur intercessisse: quo casu datur in te actio, quae instituit magis quam restituit obligationem, ut perinde obligeris eodem genere obligationis, quo mulier est obligata: uerbi gratia si per stipulationem mulier, et tu quasi ex stipulatu conuenieris.
如果当我正要与你缔结合同的时候,妇女介入以便让我转而与她本人缔结合同,她便被视为进行了介入:在这种情况下,针对你给予诉权,这种诉权更多是创设而非恢复债权债务关系,从而使你以该妇女所承担的同一种类的债务而被拘束:例如,如果妇女是通过口头答允受约束的,你也将作为基于口头答允而被起诉。
§16.1.8.15Illud uidendum est, si mulier pro eo interuenit, qui, si cum ipso contractum esset, non obligaretur, an hac actione ille debeat teneri? ut puta si pro pupillo intercessit, qui sine tutoris auctoritate non obligatur.
下述问题应当予以考虑:如果妇女为某人介入,而该人如果直接与其缔结合同则不会承担债务,那么他是否应该根据该诉讼承担责任? 例如,如果她为一个在没有监护人批准的情况下不受债务约束的受监护人进行了介入。
et puto non obligari pupillum, nisi locupletior factus est ex hoc contractu.
我认为,除非受监护人因该合同而变得更加富裕(获得利益),否则他不承担债务。
item si minor uiginti quinque annis sit, pro quo mulier intercessit, in integrum restitutionem poterit implorare: uel filius contra senatus consultum contracturus est.
同样,如果妇女为其介入的人是二十五岁以下的未成年人,他将能够请求恢复原状;或者如果家子违反元老院决议意图缔结合同。