[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.4.1.prMerito ex iussu domini in solidum aduersus eum iudicium datur, nam quodammodo cum eo contrahitur qui iubet.
[乌尔比安,《告示注解》第二十九卷] 明理地,因主人的命令而针对他授予全额诉讼,因为在某种意义上,合同是与下达命令的人缔结的。
§15.4.1.1Iussum autem accipiendum est, siue testato quis siue per epistulam siue uerbis aut per nuntium siue specialiter in uno contractu iusserit siue generaliter: et ideo et si sic contestatus sit: 'Quod uoles cum Sticho seruo meo negotium gere periculo meo', uidetur ad omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet.
此外,“命令”应当被理解为:无论是有人在证人面前、通过书信、以言语或通过信使下达的,还是在单一合同中具体下达的,亦或是概括下达的。 因此,即使他曾这样声明:‘由我承担风险,你与我的奴隶斯蒂克斯进行你所希望的交易’,只要没有特定的法律禁止某些事项,他便被视为已对所有事务下达了命令。
§15.4.1.2Sed ego quaero, an reuocare hoc iussum antequam credatur possit: et puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante contractum contraria uoluntate mandatum reuocasset et me certiorasset.
但我提出疑问:在此项信用被授予之前是否可以撤回该命令。 我认为是可以的,正如他曾授予委任,而在合同缔结前通过相反的意思撤回了委任并已通知了我。
§15.4.1.3Sed et si mandauerit pater dominusue, uidetur iussisse.
但是,即使是家父或主人授予了委任,也被视为已下达了命令。
§15.4.1.4Sed et si serui chirographo subscripserit dominus, tenetur quod iussu.
而且,如果主人在奴隶的亲笔手书债务证书上签字,他就要承担因命令而产生的责任。
§15.4.1.5Quid ergo si fideiusserit pro seruo? ait Marcellus non teneri quod iussu: quasi extraneus enim interuenit: neque hoc dicit ideo, quod tenetur ex causa fideiussionis, sed quia aliud est iubere, aliud fideiubere: denique idem scribit, etsi inutiliter fideiusserit, tamen eum non obligari quasi iusserit, quae sententia uerior est.
那么,如果他为奴隶作保呢? 马尔切鲁斯认为他不承担因命令而产生的责任,因为他作为外人介入了其中。 他这样说并不是因为主人因保证的缘故而承担责任,而是因为下达命令是一回事,作保则是另一回事。 最后,同一作者写道:即使他作了无效的保证,他仍不作为其下达了命令那般承担债务,这一观点更为正确。
§15.4.1.6Si ratum habuerit quis quod seruus eius gesserit uel filius, quod iussu actio in eos datur.
如果有人追认了其奴隶或儿子所做的行为,则针对他们授予因命令而提起之诉。
§15.4.1.7Si pupillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore iussit.
如果身为被监护人的主人下达了命令,只要他未在监护人的授权下下达命令,则当然不承担责任。
§15.4.1.8Si iussu fructuarii erit cum seruo contractum, item eius cui bona fide seruit, Marcellus putat quod iussu dandam in eos actionem: quam sententiam et ego probo.
如果在用益物权人的命令下,或者同样在奴隶善意为其服务之人的命令下,与奴隶缔结了合同,马尔切鲁斯认为应当针对他们授予因命令而提起之诉,我也赞同这一观点。
§15.4.1.9Si curatore adulescentis uel furiosi uel prodigi iubente cum seruo contractum sit, putat Labeo dandam quod iussu actionem in eos quorum seruus fuerit: idem et in uero procuratore.
如果在未成年人、狂人或浪费人的财产管理人的命令下与奴隶缔结了合同,拉贝奥认为应当针对这些奴隶的主人授予因命令而提起之诉;对于真正的代理人亦同。
sed si procurator uerus non sit, in ipsum potius dandam actionem idem Labeo ait.
但同一位拉贝奥说,如果他不是真正的代理人,则应当针对他本人授予诉讼。