[IDEM libro quinto digestorum. ] §15.3.21.prFiliam familias duxit uxorem patre dotem promittente et conuenit inter omnes personas, uti eam pater aut ipsa se tueretur: maritus ei mutuos nummos dedit, cum iuste putaret patrem eius ministraturum tantum salarium, quantum dare filiae suae instituerat: eos nummos illa in usus necessarios sibi et in seruos quos secum habebat consumpsit, aliquantum et (cum ei res familiares creditae essent) ex pecunia mariti in easdem causas conuertit: deinde priusquam pater salarium expleret, moritur filia: pater impensam recusat: maritus res mulieris retinet: quaero, an de in rem uerso aduersus patrem actio competat.
[同上,《学说汇纂》第五卷] 某人娶了一名处于家父权下的女儿为妻,其父许诺了嫁妆,且所有相关人之间约定,或由父亲抚养她,或由她自己抚养自己。 丈夫借给她钱款,因为他理所当然地认为,她的父亲会向她提供与其开始打算给其女儿相同数额的扶养费。 她将这些钱款用于她自己的必要开支以及她随身携带的奴隶,并且(因为家政已信托予她)她还将丈夫的部分资金转用于相同的目的。 随后,在父亲全额支付扶养费之前,女儿去世了。 父亲拒绝偿付该支出,而丈夫则留置了该妇人的财产。 我提出疑问:针对父亲是否可行使关于归入财产的诉讼。
respondit, si ad ea id quod creditum est erogatum esset, sine quibus aut se tueri aut seruos paternos exhibere non posset, dandam de in rem uerso utilem actionem.
解答道:如果所借之钱款被支出于那些若无之则她既无法维持自身生活也无法供养其父亲的奴隶的事项,则应当授予关于归入财产的有益诉讼。