[PAULUS libro trigensimo ad edictum. ] §15.4.2.prSi tutoris iussu seruo pupilli creditum sit, puto, si ex utilitate pupilli fuerit creditum, in pupillum esse dandam actionem 'quod iussit tutor'.
[保罗,《告示注解》第三十卷] 如果在监护人的命令下向被监护人的奴隶授予了信用,我认为,如果该信用是为了被监护人的利益,则应当针对被监护人授予“因监护人命令”之诉。
§15.4.2.1Si iussu domini ancillae uel iussu patris filiae creditum sit, danda est in eos quod iussu actio.
如果在主人的命令下向女奴隶授予了信用,或在父亲的命令下向女儿授予了信用,应当针对他们授予因命令而提起之诉。
§15.4.2.2Si iussu meo cum alieno seruo contractum fuerit eumque postea redemero, quod iussu non tenebor, ne actio, quae ab initio inutilis fuerit, euentu confirmetur.
如果在我的命令下与他人的奴隶缔结了合同,且我随后买下了该奴隶,我将不承担因命令而产生的责任,免得自始无效的诉讼因事后的事件而得以确认。