[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.1.7.prQuam Tuberonis sententiam et ipse Celsus probat.
[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum.] 这一图贝罗的观点,凯尔苏斯本人也予以赞同。
§15.1.7.1Et adicit pupillum uel furiosum constituere quidem peculium seruo non posse: uerum ante constitutum, id est ante furorem uel a patre pupilli, non adimetur ex his causis.
他还补充说,被监护人或精神失常者确实不能为奴隶设立特有财产;但是,此前已设立的特有财产——即在精神失常之前,或由被监护人的父亲设立的——不会因这些原因而被收回。
quae sententia uera est et congruit cum eo, quod Marcellus apud Iulianum notans adicit 'posse fieri, ut apud alterum ex dominis seruus peculium habeat, apud alterum non, ut puta si alter ex dominis furiosus sit uel pupillus, si (ut quidam, inquit, putant) peculium seruus habere non potest nisi concedente domino.
这一观点是正确的,并且与马尔切路斯在对尤里安进行注释时所补充的内容相契合,即:“可能发生这样的情况:奴隶在共同主人之一那里拥有特有财产,但在另一个那里则没有。 例如,如果共同主人之一是精神失常者或被监护人,并且如果(正如他说某些人所认为的那样)奴隶非经主人允许不得拥有特有财产的话。
ego autem puto non esse opus concedi peculium a domino seruum habere, sed non adimi, ut habeat'.
然而,我认为奴隶要拥有特有财产,并不需要主人予以许可,而只需要它不被收回,他便能拥有。
alia causa est peculii liberae administrationis: nam haec specialiter concedenda est.
”特有财产的自由处分权则是另一回事:因为这必须获得特别许可。
§15.1.7.2Scire autem non utique singulas res debet, sed παχγμερέστερον, et in hanc sententiam Pomponius inclinat.
此外,并不一定需要知道每一项具体财物,而只需大体上(παχγμερέστερον)知道即可;蓬波尼乌斯也倾向于这一观点。
§15.1.7.3Pupillum autem tam filium quam seruum peculium habere posse Pedius libro quinto decimo scribit, cum in hoc, inquit, totum ex domini constitutione pendeat.
此外,佩迪乌斯在第十五卷中写道,被监护人的家子和奴隶都可以拥有特有财产,因为他说,在这件事上,一切完全取决于主人的设立。
ergo et si furere coeperit seruus uel filius, retinebunt peculium.
因此,即使奴隶或家子开始精神失常,他们也将保留其特有财产。
In peculio autem res esse possunt omnes et mobiles et soli: uicarios quoque in peculium potest habere et uicariorum peculium: hoc amplius et nomina debitorum.
此外,特有财产中可以包括所有动产和不动产;他也可以在特有财产中拥有下级奴隶,以及这些下级奴隶的特有财产;不仅如此,甚至还包括对债务人的债权。
§15.1.7.5Sed et si quid furti actione seruo deberetur uel alia actione, in peculium computabitur: hereditas quoque et legatum, ut Labeo ait.
而且,如果因盗窃之诉或其他诉讼而有任何款项应付给奴隶,这也将计算在特有财产中;正如拉贝奥所说,继承财产和遗赠财产也是如此。
§15.1.7.6Sed et id quod dominus sibi debet in peculium habebit, si forte in domini rationem impendit et dominus ei debitor manere uoluit aut si debitorem eius dominus conuenit.
而且,他还将在特有财产中拥有主人欠他的债务,例如,如果他为了主人的账目而支出,而主人愿意继续作为他的债务人,或者如果主人起诉了该奴隶的债务人。
quare si forte ex serui emptione euictionis nomine duplum dominus exegit, in peculium serui erit conuersum, nisi forte dominus eo proposito fuit, ut nollet hoc esse in peculium serui.
因此,如果主人因奴隶所作购买的追夺,索取了双倍赔偿,这将被转入该奴隶的特有财产中,除非主人有此意图,即不希望这属于该奴隶的特有财产。
§15.1.7.7Sed et si quid ei conseruus debet, erit peculii, si modo ille habeat peculium uel prout habebit.
此外,如果同僚奴隶欠他任何债务,这也将属于他的特有财产,只要该同僚奴隶拥有特有财产,或在其拥有的限度内。