[IDEM libro uicensimo nono ad edictum. ] §14.6.3.prSi quis patrem familias esse credidit non uana simplicitate deceptus nec iuris ignorantia, sed quia publice pater familias plerisque uidebatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus fungebatur, cessabit senatus consultum.
[同上,《告示注解》第二十九卷] 若有人非因虚妄的愚蠢所欺骗,亦非因对法律的无知,而是因为该人在公共场合被大多数人视为家父,如此行事、如此缔约、如此履行公职,从而相信其为家父,则元老院决议将不予适用。
§14.6.3.1Unde Iulianus libro duodecimo in eo, qui uectigalia conducta habebat, scribit (et est saepe constitutum) cessare senatus consultum.
因此,尤里安在第十二卷中写道(且这已屡次被确立),对于承包税收的人,元老院决议不予适用。
§14.6.3.2Proinde et in eo, qui scire non potuit, an filius familias sit, Iulianus libro duodecimo cessare senatus consultum ait, ut puta in pupillo uel minore uiginti quinque annis.
同样,对于无法获知对方是否为家子的人,尤里安在第十二卷中也认为元老院决议不予适用,例如在被监护人或二十五岁以下未成年人的情形中。
sed in minore, causa cognita et a praetore succurrendum: in pupillo autem etiam alia ratione debuit dicere cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quam sine tutoris auctoritate pupillus dat, quemadmodum ipse dicit Iulianus libro duodecimo, si filius familias crediderit, cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quamuis liberam peculii administrationem habuit: non enim perdere ei peculium pater concedit, cum peculii administrationem permittit: et ideo uindicationem nummorum patri superesse ait.
但在二十五岁以下未成年人的情形中,应当由裁判官在调查案情后予以救济;而在被监护人的情形中,他还应当基于另一个理由认为元老院决议不予适用,即被监护人在未经监护人同意的情况下所给予的钱款,并不构成消费借贷。 正如尤里安本人在第十二卷中所说,如果家子出借钱款,即使他拥有特有财产的自由管理权,元老院决议也不予适用,因为这不构成消费借贷:因为父亲在允许其管理特有财产时,并未准许其损失该特有财产。 因此,他认为,钱币的返还请求权仍归父亲享有。
§14.6.3.3Is autem solus senatus consultum offendit, qui mutuam pecuniam filio familias dedit, non qui alias contraxit, puta uendidit locauit uel alio modo contraxit: nam pecuniae datio perniciosa parentibus eorum uisa est.
然而,只有向家子出借钱款的人才违反元老院决议,而以其他方式缔约的人不违反,例如买卖、租赁或以其他方式缔约:因为给付钱款被认为对其父母是有害的。
et ideo etsi in creditum abii filio familias uel ex causa emptionis uel ex alio contractu, in quo pecuniam non numeraui, etsi stipulatus sim: licet coeperit esse mutua pecunia, tamen quia pecuniae numeratio non concurrit, cessat senatus consultum.
因此,即使我因买卖原因或因其他未实际支付钱款的合同而对家子享有债权,哪怕我进行了要式口头约定:虽然它已开始成为消费借贷的钱款,但由于不伴随钱款的实际支付,元老院决议不予适用。
quod ita demum erit dicendum, si non fraus senatus consulto sit cogitata, ut qui credere non potuit magis ei uenderet, ut ille rei pretium haberet in mutui uicem.
但这只有在未企图规避元老院决议的欺诈时才能这样说,例如,无法直接出借钱款的人,为了让家子能够获得物品的价金以代替借款,转而向其出售物品。
§14.6.3.4Si a filio familias stipulatus sim et patri familias facto crediderim, siue capite deminutus sit siue morte patris uel alias sui iuris sine capitis deminutione fuerit effectus, debet dici cessare senatus consultum, quia mutua iam patri familias data est:
如果我与家子进行了要式口头约定,并在其成为家父后向其授信,无论他是因为发生人格减等,还是因父亲去世或以其他方式在未发生人格减等的情况下成为自权人,都应当认为元老院决议不予适用,因为此时消费借贷已是向家父提供。