[PAPINIANUS libro tertio responsorum.
[帕比尼安,著《解答集》第三卷。
] §14.3.19.prIn eum, qui mutuis accipiendis pecuniis procuratorem praeposuit, utilis ad exemplum institoriae dabitur actio: quod aeque faciendum erit et si procurator soluendo sit, qui stipulanti pecuniam promisit.
] 对于为了接受借款而任命代理人的人,将比照经理人诉讼给予准用诉讼;即使向要约人承诺给付金钱的代理人具有偿付能力,也同样应当如此处理。
§14.3.19.1Si dominus, qui seruum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam idem per libertum negotium exercuit, uarietate status non mutabitur periculi causa.
如果主人在银行里设有一名奴隶作为经理人以接受金钱,在给予其自由之后,仍通过该释放自由人经营相同的业务,则危险的依据并不因身份的改变而改变。
§14.3.19.2Tabernae praepositus a patre filius mercium causa mutuam pecuniam accepit: pro eo pater fideiussit: etiam institoria ab eo petetur, cum acceptae pecuniae speciem fideiubendo negotio tabernae miscuerit.
被父亲任命管理店铺的儿子因商品原因接受了借款;父亲为此提供了保证;针对父亲也可以提起经理人诉讼,因为通过提供保证,他已将所收金钱的性质与店铺的业务混同。
§14.3.19.3Seruus pecuniis tantum faenerandis praepositus per intercessionem aes alienum suscipiens ut institorem dominum in solidum iure praetorio non adstringit: quod autem pro eo, qui pecuniam faenerauit, per delegationem alii promisit, a domino recte petetur, cui pecuniae creditae eum qui delegauit actio quaesita est.
仅为了放贷金钱而被任命的奴隶,若通过债务干预承担他人债务,并不能在裁判官法上作为经理人使主人承担全部责任;但如果他为了向其借款之人,通过委任向他人做出承诺,则可以正当地向主人请求,因为主人已取得了针对该委任之人的贷款诉讼。