[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad edictum. ] §13.6.5.9Usque adeo autem diligentia in re commodata praestanda est, ut etiam in ea, quae sequitur rem commodatam, praestari debeat: ut puta equam tibi commodaui, quam pullus comitabatur: etiam pulli te custodiam praestare debere ueteres responderunt.
然而,对于借用物必须提供注意的程度是如此之高,以至于甚至对于伴随借用物之物,也必须提供注意:例如,我借给你一匹牝马,其后随有幼崽:古老法学家们解答道,你甚至必须对幼崽提供保管责任。
§13.6.5.10Interdum plane dolum solum in re commodata qui rogauit praestabit, ut puta si quis ita conuenit: uel si sua dumtaxat causa commodauit, sponsae forte suae uel uxori, quo honestius culta ad se deduceretur, uel si quis ludos edens praetor scaenicis commodauit, uel ipsi praetori quis ultro commodauit.
显然,有时请求借用的人在使用贷借中仅对故意承担责任,例如双方如此约定;或者如果贷主仅为了自己的利益而借出,比如借给自己的未婚妻或妻子,以便她能以更体面的装装被带到自己身边;或者如果某位普拉伊托在举办竞技会时借给舞台演员;或者有人自愿借给普拉伊托本人。
§13.6.5.11Nunc uidendum, in quibus speciebus commodati actio locum habeat.
现在必须探讨,在使用贷借诉讼在哪些情况下适用。
et est apud ueteres de huiusmodi speciebus dubitatum.
古老法学家们曾对这类情况存有疑问。
§13.6.5.12Rem tibi dedi, ut creditori tuo pignori dares: dedisti: non repigneras, ut mihi reddas.
我把物交给你,以便你将其作为质物交给你的债权人:你交了:但你没有赎回质物以便归还给我。
Labeo ait commodati actionem locum habere, quod ego puto uerum esse, nisi merces interuenit: tunc enim uel in factum uel ex locato conducto agendum erit.
拉贝奥说,使用贷借诉讼可以适用,我认为这是正确的,除非有报酬介在其中:因为那时必须提起事实诉讼或租赁诉讼。
plane si ego pro te rem pignori dedero tua uoluntate, mandati erit actio.
显然,如果我经你同意为你将物作为质物交出,则适用委任诉讼。
idem Labeo recte dicit, si a me culpa absit repignerandi, creditor autem nolit reddere pignus, competere tibi ad hoc dumtaxat commodati, ut tibi actiones aduersus eum praestem.
同一位拉贝奥正确地指出,如果我方没有赎回质物的过失,而债权人拒绝归还质物,你仅在此限度内享有使用贷借诉讼,即我向你转让针对他的诉权。
abesse autem culpa a me uidetur, siue iam solui pecuniam siue soluere sum paratus.
但如果我已支付钱款或准备支付,我方似乎就无过失。
sumptum plane litis ceteraque aequum est eum adgnoscere, qui commodatum accepit.
显然,由接受借用物的人承担诉讼费用及其他费用是公平的。
§13.6.5.13Si me rogaueris, ut seruum tibi cum lance commodarem et seruus lancem perdiderit, Cartilius ait periculum ad te respicere, nam et lancem uideri commodatam: quare culpam in eam quoque praestandam.
如果你请求我把一个奴隶连同大皿借给你,而该奴隶丢失了大皿,卡尔提利乌斯说风险由你承担,因为大皿也被视为是借出的:因此对大皿也必须承担过失责任。
plane si seruus cum ea fugerit, eum qui commodatum accepit non teneri, nisi fugae praestitit culpam.
显然,如果奴隶带着大皿逃跑,接受借用物的人不承担责任,除非他对奴隶的逃跑有过失。
§13.6.5.14Si de me petisses, ut triclinium tibi sternerem et argentum ad ministerium praeberem, et fecero, deinde petisses, ut idem sequenti die facerem et eum commode argentum domi referre non possem, ibi hoc reliquero et perierit: qua actione agi possit et cuius esset periculum? Labeo de periculo scripsit multum interesse, custodem posui an non: si posui, ad me periculum spectare, si minus, ad eum penes quem relictum est.
如果你曾请求我为你布置餐厅并提供银器用于侍宴,且我照做了,随后你又请求我次日做同样的事,而由于我无法便利地将银器带回家,我就将其留在此处,结果银器丢失了:可提起何种诉讼,且风险应由谁承担? 拉贝奥关于风险写道,这与我是否派了看守大有关系:如果我派了,风险由我承担;如果没有,风险由留有该物的人承担。
ego puto commodati quidem agendum, uerum custodiam eum praestare debere, penes quem res relictae sunt, nisi aliud nominatim conuenit.
我认为,确实应当提起使用贷借诉讼,但留有该物的人应当承担保管责任,除非另有明确约定。
§13.6.5.15Si duobus uehiculum commodatum sit uel locatum simul, Celsus filius scribit libro sexto digestorum quaeri posse, utrum unusquisque eorum in solidum an pro parte teneatur.
如果一辆车同时被借给或租给两个人,子凯尔苏斯在《学说汇纂》第六卷中写道,可以追问他们每个人是承担全部责任还是按份额承担责任。
et ait duorum quidem in solidum dominium uel possessionem esse non posse: nec quemquam partis corporis dominum esse, sed totius corporis pro indiuiso pro parte dominium habere.
他说,两个人不能同时拥有对同一物全部的所有权或占有:任何人也都不是物理实体之某一部分的所有者,而是在未分割的情况下按份额拥有整个实体的所有权。
usum autem balinei quidem uel porticus uel campi uniuscuiusque in solidum esse (neque enim minus me uti, quod et alius uteretur): uerum in uehiculo commodato uel locato pro parte quidem effecu me usum habere, quia non omnia loca uehiculi teneam.
然而,对浴室、回廊或广场的使用对于每个人来说都是全部的(因为并不因他人也在使用,我的使用就减少了):但是在借用或租用的车辆中,在实际上我仅拥有部分的利益,因为我并没有占有车辆的所有座位。
sed esse uerius ait et dolum et culpam et diligentiam et custodiam in totum me praestare debere: quare duo quodam modo rei habebuntur et, si alter conuentus praestiterit, liberabit alterum et ambobus competit furti actio.
但他认为,更正确的说法是,我应当对全部承担故意、过失、注意和保管责任:因此在某种程度上他们将被视为两个债务人,如果其中一人被起诉并承担了责任,他将免除另一人的责任,且两人均享有盗窃诉权。