Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §13.6.5.pr-13.6.5.8

返还条件与各类契约中的责任归属标准

第 2119 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐述了使用贷借中关于归还地点和时间的约定及法官的职责,并详细说明了各种契约(如寄托、买卖、租赁、使用贷借等)中故意、过失和风险的责任划分标准,以及特定使用方式下的过失与盗窃责任。

[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad edictum. ] §13.6.5.prSi ut certo loco uel tempore reddatur commodatum conuenit, officio iudicis inest, ut rationem loci uel temporis habeat.
[乌尔比安,告示注解第二十八卷] 如果双方约定在特定地点或时间归还借用物,这属于法官的职责范围,法官应考虑地点或时间。
§13.6.5.1Si quis hac actione egerit et oblatam litis aestimationem susceperit, rem offerentis facit.
如果有人提起此诉讼并接受了所提议的诉讼标的估价,他就使该物归属于提供估价者。
§13.6.5.2Nunc uidendum est, quid ueniat in commodati actione, utrum dolus an et culpa an uero et omne periculum.
现在必须探讨,在使用贷借诉讼中什么会被追究,是仅限故意,还是也包括过失,或者甚至包括一切风险。
et quidem in contractibus interdum dolum solum, interdum et culpam praestamus: dolum in deposito: nam quia nulla utilitas eius uersatur apud quem deponitur, merito dolus praestatur solus: nisi forte et merces accessit (tunc enim, ut est et constitutum, etiam culpa exhibetur) aut si hoc ab initio conuenit, ut et culpam et periculum praestet is penes quem deponitur.
事实上,在契约中,我们有时仅对故意承担责任,有时也对过失承担责任:在寄托中仅对故意,因为在受寄人处不涉及他的任何利益,因而理所当然仅对故意承担责任;除非偶然有报酬加入(因为那时,正如已规定那样,也须对过失负责),或者如果从一开始就约定,受寄人也对过失和风险承担责任。
sed ubi utriusque utilitas uertitur, ut in empto, ut in locato, ut in dote, ut in pignore, ut in societate, et dolus et culpa praestatur.
但是,当涉及双方利益时,如在买卖、租赁、嫁资、质权、合伙中,则对故意和过失均须承担责任。
§13.6.5.3Commodatum autem plerumque solam utilitatem continet eius cui commodatur, et ideo uerior est Quinti Mucii sententia existimantis et culpam praestandam et diligentiam et, si forte res aestimata data sit, omne periculum praestandum ab eo, qui aestimationem se praestaturum recepit.
而使用贷借通常仅包含借用人的利益,因此昆图斯·穆基乌斯的意见更为正确,他认为,借用人既须对过失和注意承担责任,而且,如果偶然给予的是已估价的物,则一切风险须由承诺自己将承担估价的人承担。
§13.6.5.4Quod uero senectute contigit uel morbo, uel ui latronum ereptum est, aut quid simile accidit, dicendum est nihil eorum esse inputandum ei qui commodatum accepit, nisi aliqua culpa interueniat.
但是,对于因衰老或疾病发生的事,或因强盗的暴力被夺走的事,或发生类似的事情,必须说明,这些都不应归咎于接受借用物的人,除非有某种过失介入。
proinde et si incendio uel ruina aliquid contigit uel aliquid damnum fatale, non tenebitur, nisi forte, cum possit res commodatas saluas facere, suas praetulit.
因此,即使因火灾或倒塌发生了某种情况,或发生了某种不可抗力的损失,他也不承担责任,除非偶然在能够使借用物安全的情况下,他优先保护了自己的财产。
§13.6.5.5Custodiam plane commodatae rei etiam diligentem debet praestare.
显然,他甚至必须对借用物提供精细的保管。
§13.6.5.6Sed an etiam hominis commodati custodia praestetur, apud ueteres dubitatum est.
但是,对于使用贷借的奴隶是否也提供保管责任,古老法学家们曾有疑问。
nam interdum et hominis custodia praestanda est, si uinctus commodatus est, uel eius aetatis, ut custodia indigeret: certe si hoc actum est, ut custodiam is qui rogauit praestet, dicendum erit praestare.
因为有时对奴隶也必须提供保管,如果借用时他是被捆绑的,或者处于需要保管的年龄;当然,如果双方约定,请求借用的人承担保管,则应当说明他须承担责任。
§13.6.5.7Sed interdum et mortis damnum ad eum qui commodatum rogauit pertinet: nam si tibi equum commodauero, ut ad uillam adduceres, tu ad bellum duxeris, commodati teneberis: idem erit et in homine.
但是,有时死亡的损失也归属于请求借用的人:因为如果我把马借给你,为了让你牵到别业,你却牵去打仗,你将承担使用贷借的责任:在奴隶的情形中也是一样。
plane si sic commodaui, ut ad bellum duceres, meum erit periculum.
显然,如果我借给你时就是为了让你带去打仗,风险将由我承担。
nam et si seruum tibi tectorem commodauero et de machina ceciderit, periculum meum esse Namusa ait: sed ego ita hoc uerum puto, si tibi commodaui, ut et in machina operaretur: ceterum si ut de plano opus faceret, tu eum inposuisti in machina, aut si machinae culpa factum minus diligenter non ab ipso ligatae uel funium perticarumque uetustate, dico periculum, quod culpa contigit rogantis commodatum, ipsum praestare debere: nam et Mela scripsit, si seruus lapidario commodatus sub machina perierit, teneri fabrum commodati, qui neglegentius machinam colligauit.
因为即使我把一个泥水匠奴隶借给你,他从脚手架上摔下来,纳穆萨说风险由我承担:但我认为,只有在我借给你时就是为了让他也在脚手架上工作,这才是正确的:否则,如果是为了让他在平地上工作,而你把他放到了脚手架上,或者如果是因为非由他自己绑扎的、因不够仔细而绑扎不牢的脚手架本身的过失,或因绳索和支柱的老化而造成,我说,因借用人的过失而发生的风险,他自己应当承担责任:因为梅拉也写道,如果借给石匠的奴隶在脚手架下丧生,因未够仔细绑扎脚手架的工匠要承担使用贷借的责任。
§13.6.5.8Quin immo et qui alias re commodata utitur, non solum commodati, uerum furti quoque tenetur, ut Iulianus libro undecimo digestorum scripsit.
不仅如此,以其他方式使用借用物的人,不仅要承担使用贷借的责任,还要承担盗窃的责任,正如尤里安在《学说汇纂》第十一卷中所写的那样。
denique ait, si tibi codicem commodauero et in eo chirographum debitorum tuum cauere feceris egoque hoc interleuero, si quidem ad hoc tibi commodauero, ut caueretur tibi in eo, teneri me tibi contrario iudicio: si minus neque me certiorasti ibi chirographum esse scriptum, etiam teneris mihi, inquit, commodati: immo, ait, etiam furti, quoniam aliter re commodata usus es, quemadmodum qui equo, inquit, uel uestimento aliter quam commodatum est utitur, furti tenetur.
最后他说,如果我借给你一个笔记本,你在里面让你的债务人写下了亲笔字据,而我将此涂抹掉,如果我确实是为了这个目的——即让你在里面获得字据——而借给你,我应对你承担相反诉讼的责任:如果不是这样,且你也没有通知我那里写有字据,他说,你也对我承担使用贷借的责任;甚至,他说,还要承担盗窃的责任,因为你以其他方式使用了借用物,就像他说的那样,以不同于借贷目的的方式使用马或衣服的人,要承担盗窃的责任。

词汇与语法注释

  1. 13.6.5.1rem offerentis facit — 指原告接受诉讼标的估价(litis aestimatio)的给付时,争议物(rem)的所有权即归属于提供估价给付者(offerentis,即作为被告的借用人)。"facit"的发出者是接受赔偿的原告,而"offerentis"是现在分词属格,指提出金钱赔偿的被告。
  2. 13.6.5.2apud quem deponitur — 属格"eius"(那人的)作为先行词,被关系从句"apud quem deponitur"(物被寄托在其处的人)所修饰。"eius"指受寄人,整个句式解释了“在受寄人处不涉及其任何利益”这一无偿保管的性质。
  3. 13.6.5.7aut si machinae culpa factum — 在"factum"后需补出省略的"sit"(或"est")。属格"machinae"被"minus diligenter non ab ipso ligatae"(并非由他自己绑扎的、因不够仔细而绑扎不牢的)所修饰。整个结构中,"machinae culpa"(脚手架的缺陷/过失)与"uetustate"(老化)均表示夺格原因,"ab ipso"中的"ipso"指坠落的奴隶自身。
  4. 13.6.5.8si minus — 拉丁语常用表达,表示与前句肯定条件(si quidem...)相反的否定条件,意为“如果不是这样(即并非为了上述目的而借用)”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §13.6.5.pr-13.6.5.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:13.6.5.pr-13.6.5.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。