[ULPIANUS libro uicensimo septimo ad edictum. ] §13.4.2.prArbitraria actio utriusque utilitatem continet tam actoris quam rei: quod si rei interest, minoris fit pecuniae condemnatio quam intentum est, aut si actoris, maioris pecuniae fiat.
[乌尔比安,《告示评注》第二十七卷] 裁量诉讼包含原告和被告双方的利益:如果被告有利益,则判决的金额要少于请求的金额;如果原告有利益,则判决的金额要多于请求的金额。
§13.4.2.1Haec autem actio ex illa stipulatione uenit, ubi stipulatus sum a te Ephesi decem dari.
而这一诉讼源于那项约定,即我向你约定在以弗所给付十。
§13.4.2.2Si quis Ephesi decem aut Capuae hominem dari stipulatus experiatur, non debet detracto altero loco experiri, ne auferat loci utilitatem reo.
如果有人约定在以弗所给付十或者在加普亚给付一个奴隶,若他提起诉讼,他不应当排除其中一个地点提起诉讼,以免剥夺被告享有的地点利益。
§13.4.2.3Scaeuola libro quinto decimo quaestionum ait non utique ea, quae tacite insunt stipulationibus, semper in rei esse potestate, sed quid debeat, esse in eius arbitrio, an debeat, non esse.
斯卡埃沃拉在《问题集》第十五卷中指出,默示包含在约定中的内容决不总是由被告控制,他欠什么是由他选择的,但至于他是否欠,则不属于他的选择。
et ideo cum quis Stichum aut Pamphilum promittit, eligere posse quod soluat, quamdiu ambo uiuunt: ceterum ubi alter decessit, extingui eius electionem, ne sit in arbitrio eius, an debeat, dum non uult uiuum praestare, quem solum debet.
因此,当某人承诺给付斯蒂克斯或潘菲鲁斯时,只要两人都活着,他就可以选择给付哪一个;但是当其中一人死亡时,他的选择权即告消灭,以免是否负有债务取决于他的选择,因为此时他不愿交付活着的人,而该人是他唯一所欠的。
quare et in proposito eum, qui promisit Ephesi aut Capuae, si fuerit in ipsius arbitrio, ubi ab eo petatur, conueniri non potuisse: semper enim alium locum electurum: sic euenire, ut sit in ipsius arbitrio, an debeat: quare putat posse ab eo peti altero loco et sine loci adiectione: damus igitur actori electionem petitionis.
因此,在所设案件中,对于承诺在以弗所或加普亚给付的人,如果由他自己决定在何处被诉,他就无法被传唤;因为他总是会选择另一个地点;这样就会导致是否负有债务取决于他自己的选择。 因此,斯卡埃沃拉认为,可以在其中一个地点起诉他,且无需附加该地点:所以,我们赋予原告对请求地点的选择权。
et generaliter definit Scaeuola petitorem electionem habere ubi petat, reum ubi soluat, scilicet ante petitionem.
斯卡埃沃拉还作出了概括性定义:原告有权选择在何处请求,而被告有权选择在何处履行,当然这应在请求提起之前。
proinde mixta, inquit, rerum alternatio locorum alternationi ex necessitate facit actoris electionem et in rem propter locum: alioquin tollis ei actionem, dum uis reseruare reo optionem.
因此他说,标的物的选择性与地点的选择性相混合,由于地点的缘故,必然导致原告对诉讼标的也享有选择权;否则,在你想为被告保留选择权的同时,你实际上剥夺了原告的诉权。
§13.4.2.4Si quis ita stipulatur 'Ephesi et Capuae', hoc ait, ut Ephesi partem et Capuae partem petat.
如果有人这样约定“在以弗所和加普亚”,其意思是,他在以弗所请求一部分,在加普亚请求一部分。
§13.4.2.5Si quis insulam fieri stipuletur et locum non adiciat, non ualet stipulatio.
如果有人约定建造一座房屋而未指明地点,该约定无效。
§13.4.2.6Qui ita stipulatur 'Ephesi decem dari', si ante diem, quam Ephesum peruenire possit, agat, perperam ante diem agi, quia et Iulianus putat diem tacite huic stipulationi inesse.
如此约定“在以弗所给付十”的人,如果在能够到达以弗所的日期之前提起诉讼,则是错误地在期限前起诉,因为朱里安也认为,期限是默示包含在此项约定中的。
quare uerum puto, quod Iulianus ait eum, qui Romae stipulatur hodie Carthagine dari, inutiliter stipulari.
因此我认为朱里安的说法是正确的:在罗马约定今天在迦太基给付的人,其约定是无效的。
§13.4.2.7Idem Iulianus tractat, an is, qui Ephesi sibi aut Titio dari stipulatus est, si alibi Titio soluatur, nihilo minus possit intendere sibi dari oportere.
同一位朱里安探讨了:约定在以弗所给付自己或提蒂乌斯的人,如果债务人在别处向提蒂乌斯履行,他是否仍能主张应当给自己给付。
et Iulianus scribit liberationem non contigisse atque ideo posse peti quod interest.
朱里安写道,债务免除并未发生,因此可以请求履行利益。
Marcellus autem et alias tractat et apud Iulianum notat posse dici et si mihi alibi soluatur, liberationem contigisse, quamuis inuitus accipere non cogar: plane si non contigit liberatio, dicendum ait superesse petitionem integrae summae, quemadmodum si quis insulam alibi fecisset quam ubi promiserat, in nihilum liberaretur.
然而,马尔切鲁斯在别处也探讨过,并在对朱里安的评注中指出,可以认为,即使在别处向我履行,债务免除也已发生,尽管我不能被强迫违背意愿接受。 显然,如果债务免除未发生,他说应当认为对全部金额的请求权依然存在,正如某人在承诺以外的别处建造了房屋,其债务完全不能免除。
sed mihi uidetur summae solutio distare a fabrica insulae et ideo quod interest solum petendum.
但我认为,金额的给付不同于房屋的建造,因此只能请求履行利益。
§13.4.2.8Nunc de officio iudicis huius actionis loquendum est, utrum quantitati contractus debeat seruire an uel excedere uel minuere quantitatem debeat, ut, si interfuisset rei Ephesi potius soluere quam eo loci quo conueniebatur, ratio eius haberetur.
现在必须探讨本诉讼中裁判官的职责:他是应当局限于合同约定的数额,还是应当超出或减少该数额,例如,如果被告在以弗所履行比在被起诉地履行更有利益,那么这一点应当被考虑到。
Iulianus Labeonis opinionem secutus etiam actoris habuit rationem, cuius interdum potuit interesse Ephesi recipere: itaque utilitas quoque actoris ueniet.
朱里安遵循拉贝奥的观点,也将原告的利益考虑在内,因为原告有时可能确实有在以弗所接受给付的利益:因此,原告的利益也将被纳入其中。
quid enim si traiecticiam pecuniam dederat Ephesi recepturus, ubi sub poena debebat pecuniam uel sub pignoribus, et distracta pidnora sunt uel poena commissa mora tua? uel fisco aliquid debebatur et res stipulatoris uilissimo distracta est? in hanc arbitrariam quod interfuit ueniet et quidem ultra legitimum modum usurarum.
例如,如果原告提供了一笔海上借款,准备在以弗所收回,而他自己在那里借了款并附带违约金或担保,由于你的迟延,担保物被变卖或被课以违约金,那该怎么办? 或者如果他欠国库什么债务,而该要约人的财产被极其低廉地变卖了,那该怎么办? 在这一裁量诉讼中,履行利益将被纳入考虑,而且确实超出了法定利息的限度。
quid si merces solebat competere: an et lucri ratio habeatur, non solius damni? puto et lucri habendam rationem.
如果通常能获得商业利润:是否不仅要考虑实际损失,还要考虑逸失利益? 我认为也应当考虑逸失利益。