[GAIUS libro nono ad edictum prouinciale. ] §13.4.3.prIdeo in arbitrium iudicis refertur haec actio, quia scimus, quam uaria sint pretia rerum per singulas ciuitates regionesque, maxime uini olei frumenti: pecuniarum quoque licet uideatur una et eadem potestas ubique esse, tamen aliis locis facilius et leuibus usuris inueniuntur, aliis difficilius et grauibus usuris.
[盖尤斯,《地方告示评注》第九卷] 这一诉讼之所以被提交给裁判官裁量,是因为我们知道,在各个城市和地区,物品的价格——尤其是葡萄酒、橄榄油和谷物——是多么地千差万别。 尽管货币的力量在各地看起来似乎是同一且相同的,然而在某些地方它们更容易以低息获得,而在另一些地方则更困难且伴随着高息。