[PAPINIANUS libro undecimo quaestionum. ] §12.7.5.prAuunculo nuptura pecuniam in dotem dedit neque nupsit: an eandem repetere possit, quaesitum est.
[帕皮尼安斯,《问题集》第十一卷] 一名意图嫁给其舅父的女子,给付了金钱作为嫁资,但未结婚。 有人提出疑问:她是否可以请求返还该笔金钱。
dixi, cum ob turpem causam dantis et accipientis pecunia numeretur, cessare condictionem et in delicto pari potiorem esse possessorem: quam rationem fortassis aliquem secutum respondere non habituram mulierem condictionem: sed recte defendi non turpem causam in proposito quam nullam fuisse, cum pecunia quae daretur in dotem conuerti nequiret: non enim stupri, sed matrimonii gratia datam esse.
我说,如果由于给付者和接受者双方的不法原因而给付金钱,则返还请求权不予适用,且在同等不法的情况下,占有者占有优势。 也许有人会遵循这一理路回答说,该女子将不享有返还请求权。 但是,在本案中应当正确地主张,并非存在不法的原因,而是根本没有原因,因为所给付的金钱不能转化为嫁资;因为该金钱并非是为了私通,而是为了婚姻而给付的。
§12.7.5.1Nouerca priuigno, nurus socero pecuniam dotis nomine dedit neque nupsit.
继母向其继子、或儿媳向其公公,以嫁资名义给付了金钱,但未结婚。
cessare condictio prima facie uidetur, quoniam iure gentium incestum committitur: atquin uel magis in ea specie nulla causa dotis dandae fuit, condictio igitur competit.
乍看起来,由于依万民法犯下了乱伦罪,返还请求权似乎不予适用;然而在那种情况下,更无给付嫁资的原因,因此返还请求权是成立的。