Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §12.6.65.pr-12.6.65.9

返还请求权的五种事由类型与非债清偿性质

第 2041 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

保罗列举了可请求返还的五种情形(和解、原因、条件、目的及非债),并阐述了其法律性质、返还范围以及非债的定义。

[PAULUS libro septimo decimo ad Plautium. ] §12.6.65.prIn summa, ut generaliter de repetitione tractemus, sciendum est dari aut ob transactionem aut ob causam aut propter condicionem aut ob rem aut indebitum: in quibus omnibus quaeritur de repetitione.
[保罗,《普劳提乌斯注解》第十七卷] 简而言之,为了统括性地论述返还请求,应当知道,给付或者是为了和解,或者是基于某种原因,或者是由于某种条件,或者是为了某种目的,或者是由于非债:在所有这些情况下,都会产生是否得请求返还的问题。
§12.6.65.1Et quidem quod transactionis nomine datur, licet res nulla media fuerit, non repetitur: nam si lis fuit, hoc ipsum, quod a lite disceditur, causa uidetur esse.
确实,凡是以和解名义给付的,即使中间并无实质纠纷,亦不得请求返还:因为如果有诉讼存在,光是“摆脱诉讼”这一事实本身即被视为给付的原因。
sin autem euidens calumnia detegitur et transactio imperfecta est, repetitio dabitur.
但如果发现了显而易见的恶意诉讼且和解尚未完成,则允许请求返还。
§12.6.65.2Id quoque, quod ob causam datur, puta quod negotia mea adiuta ab eo putaui, licet non sit factum, quia donari uolui, quamuis falso mihi persuaserim, repeti non posse.
基于某种原因而给付的,例如,我以为自己的事务得到了他的协助,即使事实并非如此,亦不得请求返还,因为我意在赠与,尽管我是错误地使自己相信了此事。
§12.6.65.3Sed agere per condictionem propter condicionem legati uel hereditatis, siue non sit mihi legatum siue ademptum legatum, possum, ut repetam quod dedi, quoniam non contrahendi animo dederim, quia causa, propter quam dedi, non est secuta.
但是,因遗赠或遗产的条件(而给付时),如果我未获得遗赠或者遗赠已被撤销,我可以通过不当得利返还之诉起诉以返还我所给付之物,因为我并非基于缔结合约的意图而给付,且我给付所基于的原因并未实现。
idem et si hereditatem adire nolui uel non potui.
如果我不愿或不能接受遗产,结论也是一样。
non idem potest dici, si seruus meus sub condicione heres institutus sit et ego dedero, deinde manumissus adierit: nam hoc casu secuta res est.
如果我的奴隶被附条件指定为继承人,而我作出了给付,随后该奴隶被解放并接受了遗产,则不能得出同样的结论:因为在这种情况下,目的已经实现。
§12.6.65.4Quod ob rem datur, ex bono et aequo habet repetitionem: ueluti si dem tibi, ut aliquid facias, nec feceris.
为了某种目的而给付的,基于公平与善良享有返还请求权:例如,如果我为了让你做某事而给付你某物,而你却没有做。
§12.6.65.5Ei, qui indebitum repetit, et fructus et partus restitui debet deducta impensa.
对于请求返还非债之人,在扣除费用后,必须向其返还孳息和出产物。
§12.6.65.6In frumento indebito soluto et bonitas est et, si consumpsit frumentum, pretium repetet.
在给付了非债的谷物时,其品质也在返还之列;如果接受者已经消费了该谷物,给付者将请求返还其价金。
§12.6.65.7Sic habitatione data pecuniam condicam, non quidem quanti locari potuit, sed quanti tu conducturus fuisses.
同样地,如果给付的是居住权,我将通过不当得利返还之诉请求金钱,但这并非该屋本可出租的价格,而是你原本愿意承租的价格。
§12.6.65.8Si seruum indebitum tibi dedi eumque manumisisti, si sciens hoc fecisti, teneberis ad pretium eius, si nesciens, non teneberis, sed propter operas eius liberti et ut hereditatem eius restituas.
如果我向你给付了非债的奴隶,而你将他释放了:如果你是在知情的情况下这样做的,你将对其价金承担责任;如果是在不知情的情况下,你将不承担责任,但须返还该解放自由人的劳役并转让其遗产。
§12.6.65.9Indebitum est non tantum, quod omnino non debetur, sed et quod alii debetur, si alii soluatur, aut si id quod alius debebat alius quasi ipse debeat soluat.
“非债”不仅指完全不欠的债务,也包括本应向他人履行的债务却向另外的人支付,或者他人所负的债务,由另一人由于误认为自己负有债务而予以支付。

词汇与语法注释

  1. 12.6.65.prdari — 该不定式不带明确的对格主语(如 aliquid),可作无人称使用,或一般性地指“某物被给付”,构成了依附于“sciendum est”的对格不定式结构。
  2. 12.6.65.2repeti non posse — 手稿作“repete”,但应理解为被动不定式“repeti”。这是承接自pr.段中“sciendum est”所引导的对格不定式结构,整句意为“(应当知道)基于某种原因而给付的……亦不得请求返还”。
  3. 12.6.65.3quoniam non contrahendi animo dederim — 动词“dederim”为虚拟式完成时。在由“quoniam”引导的原因从句中,使用虚拟式是因为它并非陈述客观事实,而是指代给付者本人的主观意图(即并无缔结合约的意图)。
  4. 12.6.65.8sed propter operas eius liberti et ut hereditatem eius restituas — 此句是针对前半句“non teneberis”(你不承担责任)的限制性例外规定。在语境中省略了“teneberis”,意在表明“但关于该解放自由人的劳役以及转让其遗产,你(仍须承担责任)”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §12.6.65.pr-12.6.65.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:12.6.65.pr-12.6.65.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。