[TRYPHONINUS libro septimo disputationum. ] §12.6.64.prSi quod dominus seruo debuit, manumisso soluit, quamuis existimans ei aliqua teneri actione, tamen repetere non poterit, quia naturale adgnouit debitum: ut enim libertas naturali iure continetur et dominatio ex gentium iure introducta est, ita debiti uel non debiti ratio in condictione naturaliter intellegenda est.
[特里芬尼努斯,《论辩集》第七卷] 如果主人向其已解放的奴隶支付了其原本对该奴隶所负的债务,尽管主人认为自己因某种诉权而对他负有义务,但他仍然不能请求返还,因为他认可了这一自然债务。 因为,正如自由植根于自然法,而统治(奴隶制)是由万民法所引入的一样,在不当得利返还请求(condictio)中,债或非债的理路也必须在自然法意义上予以理解。