[ULPIANUS libro trigensimo ad edictum. ] §12.3.3.prNummis depositis iudicem non oportet in litem iusiurandum deferre, ut iuret quisque quod sua interfuit, cum certa sit nummorum aestimatio.
[乌尔比安,《告示评注》第三十卷] 在寄托货币的情况下,裁判官不应当起用诉讼内宣誓,让每个人宣誓其利益所在,因为货币的估价是确定的。
nisi forte de eo quis iuret, quod sua interfuit nummos sibi sua die redditos esse: quid enim, si sub poena pecuniam debuit? aut sub pignore, quod, quia deposita ei pecunia adnegata est, distractum est?
除非有人可能就此进行宣誓:即在指定的日期将货币归还给他,这关系到他的利益。 因为,如果他是在违约罚金的约定下欠人钱财,那该怎么办? 或者是在质押的约定下[欠人钱财],而该质物由于寄托给他的资金被拒绝归还而被变卖了,那又该怎么办?