[IDEM libro trigesimo sexto ad edictum. ]
[同前,《告示评注》第三十六卷] 让我们看看在监护诉讼中,谁可以宣誓,以及针对谁宣誓。
§12.3.4.prUideamus in tutelari causa quis iurare et aduersus quem possit. et quidem ipse pupillus, si impubes est, non potest: hoc enim saepissime rescriptum est.
事实上,被监护人本人如果未达适婚年龄,则不能宣誓:因为这在谕令中已被极频繁地写明。
sed nec tutorem cogendum uel matrem pupilli admittendam, etsi parata esset iurare, diui fratres rescripserunt: graue enim uidebatur et ignorantes et inuitos tutores sub alieni compendii emolumento etiam periurium anceps subire.
但神圣兄弟皇帝也曾通过谕令回复:既不应当强迫监护人,也不应当准许被监护人的母亲,即使她已准备好宣誓:因为在他们看来,让不知情且不愿意的监护人为了他人的利益去冒伪誓的危险,是过于苛刻的。
curatores quoque pupilli uel adulescentis non esse cogendos in litem iurare rescriptis imperatoris nostri et diui patris eius continetur.
我们皇帝及其神圣父亲的谕令中也规定,被监护人或青年的保佐人亦不得被强迫在诉讼中宣誓。
si tamen tantam affectionem pupillo suo uel adulescenti tutores uel curatores praestare uolunt, auctoritas iuris non refragabitur, quin iudicio, quod inter ipsos acceptum est, finis eiusmodi possit adhiberi.
然而,如果监护人或保佐人愿意对他们的被监护人或青年表现出如此深厚的情谊,法律的权威并不会反对在他们之间进行的诉讼中采用这种方式来结案。
non enim ad suam utilitatem iurisiurandi referenda aestimatio est, sed ad domini, cuius nomine tutelae ratio postulatur.
因为宣誓估价的对象不应当指向他们自己的利益,而应当指向那名以其名义被要求进行监护结算的主人的利益。
adulescens uero si uelit iurare potest.
然而,青年如果愿意,则可以宣誓。
§12.3.4.1Deferre autem iusiurandum iudicem oportet: ceterum si alius detulerit iusiurandum uel non delato iuratum sit, nulla erit religio nec ullum iusiurandum: et ita constitutionibus expressum est imperatoris nostri et diui patris eius.
此外,裁判官应当起用宣誓;但如果是其他人起用了宣誓,或者在未被起用的情况下进行了宣誓,则不存在任何宗教约束力,也不存在任何宣誓:这在我们的皇帝及其神圣父亲的宪令中已明文写出。
§12.3.4.2Iurare autem in infinitum licet.
此外,允许无限制地宣誓。
sed an iudex modum iuriiurando statuere possit, ut intra certam quantitatem iuretur, ne arrepta occasione in immensum iuretur, quaero.
但我提出疑问:裁判官是否可以对宣誓规定一个限度,以便在一定数额之内进行宣誓,免得借此机会宣誓出无限庞大的数额?
et quidem in arbitrio esse iudicis deferre iusiurandum nec ne constat: an igitur qui possit iusiurandum non deferre, idem possit et taxationem iuriiurando adicere, quaeritur: arbitrio tamen bonae fidei iudicis etiam hoc congruit.
的确,起用宣誓与否属于裁判官裁量范围,这是不容置疑的。 因此产生疑问:那个有权不起用宣誓的人,是否同样有权为宣誓加上最高限额(taxatio)? 然而,这也与诚信裁判官的裁量权相契合。
§12.3.4.3Item uidendum, an possit iudex, qui detulit iusiurandum, non sequi id, sed uel prorsus absoluere uel etiam minoris condemnare quam iuratum est: et magis est, ut ex magna causa et postea repertis probationibus possit.
同样应当探究的是:起用了宣誓的裁判官是否可以不遵循该宣誓,而是完全判决免责,或者判处比宣誓数额更低的赔偿? 更为可取的主张是:基于重大的原因且在事后发现了证据的情况下,裁判官可以这样做。
§12.3.4.4Ex culpa autem non esse iusiurandum deferendum constat, sed aestimationem a iudice faciendam.
然而一致公认的是,在基于过失(culpa)的情况下,不应当起用宣誓,而应当由裁判官来进行估价。