[ULPIANUS libro uicensimo sexto ad edictum. ] §12.1.9.prCerti condictio competit ex omni causa, ex omni obligatione, ex qua certum petitur, siue ex certo contractu petatur siue ex incerto: licet enim nobis ex omni contractu certum condicere, dummodo praesens sit obligatio: ceterum si in diem sit uel sub condicione obligatio, ante diem uel condicionem non potero agere.
[乌尔比安,载《告示评注》第二十六卷] 特定物返还诉权适用于任何原因、任何要求给付特定物的债权债务关系,无论该诉求是基于特定合同还是非特定合同而提出:因为只要债务是现实存在的,我们就允许基于任何合同请求给付特定物;但是,如果债务是附期限或附条件的,在期限届满或条件成就之前,我将无法提起诉讼。
§12.1.9.1Competit haec actio etiam ex legati causa et ex lege Aquilia.
此项诉权也适用于遗赠原因以及基于《阿奎利亚法》的情形。
sed et ex causa furtiua per hanc actionem condicitur.
而且,基于盗窃原因,也可以通过此项诉权提起返还之诉。
sed et si ex senatus consulto agetur, competit haec actio, ueluti si is cui fiduciaria hereditas restituta est agere uolet.
此外,如果依据元老院决议提起诉讼,此项诉权同样适用,例如,被托付信托遗产已获返还之人想要提起诉讼的情形。
§12.1.9.2Siue autem suo nomine quis obligatus sit siue alieno, per hanc actionem recte conuenitur.
无论某人是以自己的名义还是以他人的名义承担债务,通过此项诉权对其提起诉讼都是正当的。
§12.1.9.3Quoniam igitur ex omnibus contractibus haec certi condictio competit, siue re fuerit contractus factus siue uerbis siue coniunctim, referendae sunt nobis quaedam species, quae dignum habent tractatum, an haec actio ad petitionem eorum sufficiat.
因此,既然对于所有的合同,无论该合同是通过要物成立,还是通过口头成立,或者是两者结合成立,都可以适用该特定物返还诉权,我们就必须列举一些值得探讨的特定案例,即该诉权是否足以满足这些请求。
§12.1.9.4Numeraui tibi decem et haec alii stipulatus sum: nulla est stipulatio: an condicere decem per hanc actionem possim, quasi duobus contractibus interuenientibus, uno qui re factus est, id est numeratione, alio qui uerbis, id est inutiliter, quoniam alii stipulari non potui? et puto posse.
我向你支付了十个金币,并口头约定将这些款项给付给第三人:该口头约定是无效的:我是否可以通过该诉权请求返还这十个金币,就好像其中存在两个合同一样——其一是以要物成立的合同,其二是以口头成立的(但无效的)合同,即因为我不能为第三人设定约定而归于无效? 我认为是可以的。
§12.1.9.5Idem erit, si a pupillo fuero sine tutoris auctoritate stipulatus, cui tutore auctore credidi: nam et tunc manebit mihi condictio ex numeratione.
如果我在得到监护人同意的情况下向受监护人贷放了款项,但未得到监护人同意便与其订立了口头约定,结论也是一样的:因为在这种情况下,基于支付款项的返还请求权仍向我保留。
§12.1.9.6Item quaeri potest et si, quod tibi numeraui, sub impossibili condicione stipuler: cum enim nulla sit stipulatio, manebit condictio.
同样地,如果我将支付给你的款项,在附有不可能实现的条件的情况下订立口头约定,也可以提出疑问:因为该约定无效,返还请求权仍将保留。
§12.1.9.7Sed et si ei numerauero, cui postea bonis interdictum est, mox ab eo stipuler, puto pupillo eum conparandum, quoniam et stipulando sibi adquirit.
但是,如果我向一个随后被禁治产的人支付了金钱,不久后又与其订立口头约定,我认为应当将他与受监护人同等对待,因为他也是通过口头约定为自己取得利益。
§12.1.9.8Si nummos meos tuo nomine dedero uelut tuos absente te et ignorante, Aristo scribit adquiri tibi condictionem: Iulianus quoque de hoc interrogatus libro decimo scribit ueram esse Aristonis sententiam nec dubitari, quin, si meam pecuniam tuo nomine uoluntate tua dedero, tibi adquiritur obligatio, cum cottidie credituri pecuniam mutuam ab alio poscamus, ut nostro nomine creditor numeret futuro debitori nostro.
如果我在你缺席且不知情的情况下,以你的名义交付了我的硬币,就好像它们是你的一样,阿里斯托写道,返还请求权由你取得;尤里安在第十卷中被问及此事时也写道,阿里斯托的观点是正确的,并且无可置疑的是,如果我经你同意以你的名义交付了我的金钱,债权即由你取得,因为我们每天为了发放贷款,都会请求他人提供资金,以便债权人以我们的名义向我们未来的债务人支付。
§12.1.9.9Deposui apud te decem, postea permisi tibi uti: Nerua Proculus etiam antequam moueantur, condicere quasi mutua tibi haec posse aiunt, et est uerum, ut et Marcello uidetur: animo enim coepit possidere.
我将十个金币寄托在你处,随后允许你使用它们:内尔瓦和普罗库鲁斯认为,甚至在这些金币被移动之前,就可以将它们作为借款通过返还之诉向你请求返还,这也是正确的,马尔切鲁斯也持此观点;因为他已在心意上开始占有。
ergo transit periculum ad eum, qui mutuam rogauit et poterit ei condici.
因此,风险转移给请求借款的人,并且可以对其提起返还之诉。