[IDEM libro octauo decimo digestorum. ] §12.1.20.prSi tibi pecuniam donassem, ut tu mihi eandem crederes, an credita fieret? dixi in huiusmodi propositionibus non propriis uerbis nos uti, nam talem contractum neque donationem esse neque pecuniam creditam: donationem non esse, quia non ea mente pecunia daretur, ut omnimodo penes accipientem maneret: creditam non esse, quia exsoluendi causa magis daretur, quam alterius obligandi.
[同上,载《学说汇纂》第十八卷] 如果我向你赠与一笔金钱,条件是你再将同一笔金钱贷与我,这是否会构成贷款? 我曾说过,在此类设问中我们并未使用确切的词语,因为此类契约既非赠与亦非贷款:它不是赠与,因为给付金钱之意图并非为了让它无论如何都留在接受者手中;它不是贷款,因为给付金钱更多是为了使人免除债务,而非为了使他人承担债务。
igitur si is, qui pecuniam hac condicione accepit, ut mihi in creditum daret, acceptam dederit, non fore creditam: magis enim meum accepisse intellegi debeo.
因此,如果那个在“将金钱贷与我”这一条件下接受金钱的人,将所接受的金钱给付于我,这并不会构成贷款:因为我更应该被理解为是接受了我自己的财产。
sed haec intellegenda sunt propter suptilitatem uerborum: benignius tamen est utrumque ualere.
然而,这些是基于文字的严密性而应当理解的;但更为宽容的解释则是,两者皆为有效。