[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §11.8.1.prPraetor ait: 'Quo quaue illi mortuum inferre inuito te ius est, quo minus illi eo eaue mortuum inferre et ibi sepelire liceat, uim fieri ueto. '
[乌尔比安,《告示注解》第六十八卷]\n\n裁判官说:“在违背你意愿的情况下,他若有权将死者运入某处或通过某路,我禁止施加暴力以阻止他将死者运入该处或通过该路并在该处予以安葬。
§11.8.1.1Qui inferendi mortuum ius habet, non prohibetur inferre: prohiberi autem inferre uidetur, siue in locum inferre prohibeatur siue itinere arceatur.
”\n\n拥有运入死者之权的人,不应被禁止运入;然而,无论他是被禁止将死者运入该处,还是在路径上受到阻碍,均被视为被禁止运入。
§11.8.1.2Hoc interdicto de mortuo inferendo dominus proprietatis uti potest, quod etiam de loco puro competit.
\n\n关于运入死者的这项禁令,所有权人可以使用,该禁令也适用于未圣别地。
§11.8.1.3Item si mihi in fundum uia debeatur, in quem fundum inferre uolo, et uia prohibear, hoc interdicto posse me experiri placuit, quia inferre prohibeor qui uia uti prohibeor: idque erit probandum et si alia seruitus debeatur.
\n\n同样,如果我对某块土地享有道路役权,而我希望将死者运入该土地,但我被禁止通行,则经裁决我可以提起此项禁令,因为被禁止使用道路的我,即是被禁止运入;即使在享有其他地役权的情况下,这一点也应予以赞同。
§11.8.1.4Hoc interdictum prohibitorium esse palam est.
\n\n显然,这项禁令是禁止性的。
§11.8.1.5Praetor ait: 'Quo illi ius est inuito te mortuum inferre, quominus illi in eo loco sepulchrum sine dolo malo aedificare liceat, uim fieri ueto. '
\n\n裁判官说:“在违背你意愿的情况下,他若有权将死者运入某处,我禁止施加暴力以阻止他在该处无恶意地建造坟墓。
§11.8.1.6Interdictum hoc propterea propositum est, quia religionis interest monumenta exstrui et exornari.
”\n\n提出此项禁令的原因在于,建造并装饰纪念碑符合宗教的利益。
§11.8.1.7Facere sepulchrum siue monumentum in loco, in quo ei ius est, nemo prohibetur.
\n\n在其享有权利的土地上建造坟墓或纪念碑,任何人均不得被禁止。
§11.8.1.8Aedificare uidetur prohibere et qui prohibet eam materiam conuehi, quae aedificio necessaria sit.
\n\n禁止建造的人,也被视为是指那些禁止运入建造所需材料的人。
proinde et si operi necessarios prohibuit quis uenire, interdictum locum habet, et si machinam alligare quis prohibeat, si tamen eo loci prohibeat, qui seruitutem debeat: ceterum si in meo solo uelis machinam ponere, non tenebor interdicto, si iure te non patiar.
因此,即使有人禁止工程所需的工人到来,该禁令同样适用;如果有人禁止固定起重机,该禁令也适用,但这须以负有地役权的人在该地予以禁止为限。 相反,如果你想在我的土地上放置起重机,而我依法不予允许,我将不受该禁令的约束。
§11.8.1.9Aedificare autem non solum qui nouum opus molitur intellegendus est, uerum is quoque, qui uult reficere.
\n\n此外,所谓“建造”,不仅应当理解为着手新建工程的人,也包括想要修复的人。
§11.8.1.10Is qui id agit, ut labatur sepulchrum, hoc interdicto tenetur.
\n\n蓄意使坟墓坍塌之人,须依此项禁令承担责任。