Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §11.7.12.pr-11.7.12.6

墓地通行权的保障与葬礼费用的承担

第 1815 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

关于保障通往墓地通道的法律救济、操办葬礼的责任人以及葬礼费用的评估与筹措渠道的规定。

[ULPIANUS libro uicensimo quinto ad edictum. ] §11.7.12.prSi quis sepulchrum habeat, uiam autem ad sepulchrum non habeat et a uicino ire prohibeatur, imperator Antoninus cum patre rescripsit iter ad sepulchrum peti precario et concedi solere, ut quotiens non debetur, impetretur ab eo, qui fundum adiunctum habeat.
[乌尔比安,《告示评述》第二十五卷] 如果有人拥有墓地,却无通往墓地的通道,且被邻人禁止通行,安东尼努斯皇帝与其父亲曾敕答:通往墓地的通道通常通过恩惠式占有予以请求并获得准许,以便在不构成债务的任何时候,得向拥有相邻土地之人请求获得之。
non tamen hoc rescriptum, quod impetrandi dat facultatem, etiam actionem ciuilem inducit, sed extra ordinem interpelletur praeses et iam compellere debet iusto pretio iter ei praestari, ita tamen, ut iudex etiam de opportunitate loci prospiciat, ne uicinus magnum patiatur detrimentum.
然而,这一给予请求机会的敕答并不引入市民法上的诉讼,而应通过特别程序向行省总督提出申诉,且总督应当强令以公正的价格向其提供通道,但须以审判官亦顾及地点的便利性、免使邻人遭受重大损失为条件。
§11.7.12.1Senatus consulto cauetur, ne usus sepulchrorum permutationibus polluatur, id est ne sepulchrum aliae conuersationis usum accipiat.
元老院决议规定,不得因改变用途而玷污墓地的使用,即墓地不得接纳其他世俗用途的使用。
§11.7.12.2Praetor ait: 'Quod funeris causa sumptus factus erit, eius reciperandi nomine in eum, ad quem ea res pertinet, iudicium dabo. '
法务官说:“对于因葬礼原因所支出的费用,为了回收该费用的名义,我将对该事务归属之人给予审判。
§11.7.12.3Hoc edictum iusta ex causa propositum est, ut qui funerauit persequatur id quod impendit: sic enim fieri, ne insepulta corpora iacerent neue quis de alieno funeretur.
” 该告示是基于正当理由而公布的,目的是为了让操办葬礼之人能够追回其所支付的费用;因为如此行事,是为了使未埋葬的尸体不致荒废,也不使任何人靠他人的负担而被埋葬。
§11.7.12.4Funus autem eum facere oportet, quem decedens elegit: sed si non ille fecit, nullam esse huius rei poenam, nisi aliquid pro hoc emolumentum ei relictum est: tunc enim, si non paruerit uoluntati defuncti, ab hoc repellitur.
然而,应当由死者生前选择之人操办葬礼;但若该人未操办,对此并无处罚,除非为此目的曾给他留下了某种利益:因为此时,若他不服从死者的遗愿,他将被排除在这一利益之外。
sin autem de hac re defunctus non cauit, nec ulli delegatum id munus est, scriptos heredes ea res contingit: si nemo scriptus est, legitimos uel cognatos: quosque suo ordine quo succedunt.
但若死者未对此做出规定,亦未将此任务委托给任何人,则该事务归属于指定继承人;若无指定继承人,则归属于法定继承人或血亲:各自依其继承的顺序。
§11.7.12.5Sumptus funeris arbitrantur pro facultatibus uel dignitate defuncti.
葬礼的费用应根据死者的财产状况或社会地位予以评定。
§11.7.12.6Praetor uel magistratus municipalis ad funus sumptum decernere debet, si quidem est pecunia in hereditate, ex pecunia: si non est, distrahere debet ea, quae tempore peritura sunt, quorum retentio onerat hereditatem: si minus, si quid auri argentique fuerit, distrahi aut pignerari iubebit, ut pecunia expediatur:
法务官或自治市政务官应当裁定葬礼费用:若继承财产中有现金,则从现金中支付;若无现金,则应当变卖那些易随时间腐烂且保留它们会加重继承财产负担的物品;如果不足,若有任何金银,他将下令变卖或质押之,以便筹集现金。

词汇与语法注释

  1. §11.7.12.prpeti precario et concedi solere — 间接引语中的对格不定式结构,承接动词 `rescripsit`。`peti` 与 `concedi` 是现在时被动不定式,依赖于具有半助动词性质的 `solere`(通常、习惯于)。`precario` 是指“恩惠占有(使用借贷)”的副词性表达,指通道(通行权)的请求与准许并不是作为一种严格的法定权利,而是作为一种随时可撤销的恩惠许可。
  2. §11.7.12.prita tamen, ut — 引入限制性或条件性 `ut` 子句(伴随虚拟式 `prospiciat`)的相关表达,表示“仅在……的条件下”或“但须以……为限”,而非单纯表示结果或目的。
  3. §11.7.12.2eius reciperandi nomine — 动名形容词(动动词)结构。指代前行关系从句中 `sumptus`(费用)的代词 `eius` 与动名形容词 `reciperandi` 在性、格上保持一致,整个短语作为属格修饰名词(或介词性夺格)`nomine`(以……的名义)。
  4. §11.7.12.4Funus autem eum facere oportet — 无人称动词 `oportet`(应当)支配对格不定式结构。其中 `eum` 是不定式 `facere` 的逻辑主语(对格),而 `funus` 是其宾格。
  5. §11.7.12.6si minus — 惯用省略表达,意为“否则”或“如果(此类易腐物品)不足”。它指代前述条款(`distrahere debet...`)的条件无法满足或不足以筹集资金的情况。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §11.7.12.pr-11.7.12.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:11.7.12.pr-11.7.12.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。