[ULPIANUS libro uicensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安,《告示注释》第二十四卷。
] §11.6.5.prSi mensor non falsum modum renuntiauerit, sed traxerit renuntiationem et ob hoc euenerit ut uenditor liberetur, qui ad signaturum se modum intra certum diem promisit, haec actio locum non habet: sed nec dari utilem debere Pomponius ait.
] 如果测量员并非报告了错误的面积,而是拖延了报告,并因此导致——曾在特定日期内承诺亲自确认面积的——出卖人免除责任,则本诉讼不适用;但蓬波尼乌斯认为,也不应当给予准诉讼。
erit ergo ad actionem de dolo decurrendum.
因此,应当求助于欺诈诉讼。
§11.6.5.1Si cum falsus modus renuntiatus esset, emptor cum uenditore ex empto egisset, agere poterit etiam cum mensore: sed si nihil eius interest, condemnari mensorem non oportet.
如果在报告了错误面积时,买受人已向出卖人提起基于买卖的诉讼,他也可以向测量员提起诉讼;但如果这对他无利益关系,则不应当判决测量员败诉。
quod si non de toto modo qui deerat cum uenditore egerit, sed de minore, consequenter scribit Pomponius de residuo cum mensore agi posse.
但是,如果他并不是针对缺少的全部面积向出卖人提起诉讼,而是针对较少的部分,蓬波尼乌斯相应地写道,可以就剩余的部分向测量员提起诉讼。
§11.6.5.2Hoc iudicium latius praetor porrexit: nam et si cuius alterius rei mensuram falsam renuntiauissse dicetur, haec actio competit.
裁判官更广泛地扩展了这一诉讼:因为即使据称报告了其他任何物品的错误测量结果,本诉讼亦属适用。
proinde si in aedificii mensura fefellit uel in frumenti uel in uini,
因此,如果他在建筑物的测量中、或在谷物或葡萄酒的测量中发生欺瞒,……