[POMPONIUS libro singulari enchiridii. ] §1.2.2.21Itemque ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat, duos ex plebe constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt.
同样,为了有人主管平民存放其所有决议的庙宇,他们从平民中设立了两人,这些人也被称为市政官。
§1.2.2.22Deinde cum aerarium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores, qui pecuniae praeessent, dicti ab eo quod inquirendae et conseruandae pecuniae causa creati erant.
此后,当人民的国库开始变得更加充盈时,为了有人主管国库,设立了主管钱财的财务官,他们之所以如此命名,是因为他们是为了调查和保存钱财而设立的。
§1.2.2.23Et quia, ut diximus, de capite ciuis Romani iniussu populi non erat lege permissum consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus praeessent: hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex duodecim tabularum.
并且,正如我们所说,由于法律不允许执政官在未经人民命令的情况下对罗马市民的生命进行审判,因此,人民设立了主管刑事重案的财务官;这些人被称为弑亲罪裁判财务官,十二表法也提到了他们。
§1.2.2.24Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent, quo decemuiri constituti anno uno cum magistratum prorogarent sibi et cum iniuriose tractarent neque uellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatum retineret: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet.
当决定也应当制定法律时,向人民提出了所有人均应辞去政务官职的提案,由此设立了十人委员会,他们在一年里为自己延长了任期,并进行暴虐的统治,且此后不愿选任替代的政务官,以便他们自己及其派系永久占领国家;他们通过过度而残酷的统治将事态推向了如此境地,以至于军队脱离国家而退去。
initium fuisse secessionis dicitur Uerginius quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex uetere iure in duodecim tabulas transtulerat, uindicias filiae suae a se abdixisse et secundum eum, qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas ac nefas miscuisse: indignatus, quod uetustissima iuris obseruantia in persona filiae suae defecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, uindicias secundum libertatem dixisset in persona Uindicis Uitelliorum serui, qui proditionis coniurationem indicio suo detexerat) et castitatem filiae uitae quoque eius praeferendam putaret, arrepto cultro de taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte uirginis contumeliam stupri arceret, ac protinus recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit.
据说退出的发起者是某个叫维尔吉尼乌斯的人,当他注意到阿皮乌斯·克劳狄乌斯违反了他自己从旧法移植到十二表法中的法律,剥夺了他对女儿的保护声索,并做出了有利于那个被他教唆而要求将她降为奴隶的人的判决,且因被对该少女的爱情所俘获而混淆了一切正义与不义;他因最古老的法律遵循在自己女儿的身上失效而感到愤慨(因为罗马的第一任执政官布鲁图斯,曾在揭发叛国阴谋的维特里乌斯家族奴隶温迪克斯的身上,做出了有利于自由的占有宣告),并认为女儿的贞洁甚至高于她的生命,于是从肉铺夺过一把刀,杀死了女儿,这显然是为了通过少女之死来避免强奸的屈辱,并立即在刚屠宰完、身上还沾着女儿鲜血的时候逃向了战友。
qui uniuersi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis signa in Auentinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique consensu partim in carcere necati.
他们全体从当时为了进行战争而军团驻扎的阿尔吉杜斯山,抛弃了原来的将领,将军旗转移到了阿文丁山,所有的城市平民不久也聚集到了同一地方,在人民的同意下,十人委员会成员部分在监狱中被杀。
ita rursus res publica suum statum recepit.
这样,国家又恢复了原状。
§1.2.2.25Deinde cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus et uellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate.
随后,在几年后十二表法颁布时,平民与贵族抗争,并希望也从他们自己的群体中选举执政官,而贵族予以拒绝,于是决定,具有执政官权力的军事护民官部分自平民中产生,部分自贵族中产生。
hique constituti sunt uario numero: interdum enim uiginti || fuerunt, interdum plures, nonnumquam pauciores.
这些人设立的人数不一:因为有时是二十人,有时更多,有时更少。
§1.2.2.26Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui.
随后,当决定也应当从平民中选举执政官时,他们开始从这两个群体中设立。
tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum constitui: ita facti sunt aediles curules.
当时,为了让贵族多享有某些特权,决定从贵族中设立两人:这样就产生了贵族市政官。
§1.2.2.27Cumque consules auocarentur bellis finitimis neque esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe ius redderet.
并且,当执政官们被邻近的战争召走,而城邦中没有能够主持司法的人时,便设立了法务官,他被称为城市法务官,因为他在城市中主持司法。
§1.2.2.28Post aliquot deinde annos non sufficiente co praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in ciuitatem ueniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat.
随后过了几年,由于许多外国人的群体也进入城邦,导致那名法务官人手不足,因而又设立了另一名法务官,他因主要在外国人之间主持司法而被称为外来人法务官。
§1.2.2.29Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemuiri in litibus iudicandis sunt constituti.
随后,由于需要有主持枪标的政务官,设立了负责审判诉讼的十人委员会。
§1.2.2.30Constituti sunt eodem tempore et quattuoruiri qui curam uiarum agerent, et triumuiri monetales aeris argenti auri flatores, et triumuiri capitales qui carceris custodiam haberent, ut cum animaduerti oporteret interuentu eorum fieret.
同时设立的还有负责管理街道的四人官,负责熔铸铜、银、金的造币三人官,以及负责看守监狱的治安三人官,以便在需要执行刑罚时在他们的介入下进行。
§1.2.2.31Et quia magistratibus uespertinis temporibus in publicum esse inconueniens erat, quinqueuiri constituti sunt cis Tiberim et ultis Tiberim, qui possint pro magistratibus fungi.
并且,由于政务官们在晚间出现在公共场所是不便的,因而在台伯河的这一侧和另一侧设立了五人官,他们可以代替政务官履行职责。