§41edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset.
他终于被温德克斯接二连三的侮辱性布告所激怒,便写信敦促元老院为他自己和国家复仇,同时以喉咙不适为借口解释了自己未能出席的原因。
nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone Ahenobarbum appellatum;
然而,最让他感到痛苦的莫过于被斥为差劲的弹琴手,并且被称为阿赫诺巴尔布斯而不是尼禄;他宣称,他将抛弃养父的名字,重新采用这个作为侮辱而强加给他的家族姓氏。
et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans,
"nossentne quemquam praestantiorem.
至于其他的责骂,他以其为虚假,只用一个论据来驳斥,那就是:他竟然被指责不懂得一门他如此苦心钻研并臻于完美的艺术,他随后不时地询问每个人,是否知道有谁比他更优秀。
"
sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R. oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelumque adorauit.
但随着接二连三的急报接踵而至,他惊惶失措地返回了罗马;在旅途中,仅仅因为一个微不足道的兆头而让心情稍微好转:当时他注意到一座纪念碑上雕刻着一个高卢士兵被罗马骑士击败并被揪着头发拖行的画面,看到这一景象,他高兴得跳了起来,并对天朝拜。
ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit, ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens,
"iam se etiam prolaturum omnia in theatrum"
affirmauit,
"si per Vindicem liceat.
而且即使在那时,他也没有亲自召见元老院或平民,而是把一些显贵召到家中,匆忙结束商议后,便用当天剩下的时间带领他们参观新型且未知的水力风琴,展示每一个部件,并论述其原理和制造难度,甚至声称:“如果温德克斯允许的话,他不久还将在剧院里展示这一切。
"
” 随后,当他得知加尔巴和西班牙诸省也已叛变时,他瘫倒在地,心灰意冷,久久说不出话来,几乎像死了一般躺着。
§42Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti,
"se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
当他苏醒过来后,便撕裂衣服,捶打头部,宣告自己完蛋了。 他的乳母安慰他,并提到以前的皇帝也曾发生过类似的事情,他却回答说,他确实承受着超越其他所有人、前所未闻且不为人知的痛苦,因为他是在活着的时候失去最高权力的。
"
nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.
尽管如此,他并没有省去或减少任何习惯性的奢侈和懈怠;相反,当从各省传来某种好消息时,在极丰盛的晚餐上,他甚至一边做出手势,一边放荡地哼唱着讽刺叛乱领袖的滑稽歌谣,这些歌谣后来在民间广为流传;而且他秘密潜入剧场观看演出时,给一个深受观众喜爱的演员送去口信,说该演员在趁他忙于国事时占便宜。
§43Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus, quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere; senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis, quo difficilius defenderentur.
在骚乱刚开始时,人们相信他曾图谋许多残暴的事,而这些事与他的本性并无不合:即向治理军队和各省的官员派出继任者和刺客,把他们视同合谋且心怀异心之人;屠杀各地所有的流放者以及城内所有高卢原籍的人,前者是为了防止他们加入叛军,后者是因为他们是其同胞的同谋和支持者;允许军队洗劫高卢各省;在宴会上用毒药毒死整个元老院;在释放猛兽袭击百姓、使防御变得更加困难的情况下放火烧城。
sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule.
但他因感到无法完成这些计划而陷入绝望(而非出于悔意),便打消了念头,并认为必须进行远征,于是提前免去了两位执政官的职务,独自一人接替了两人的位置就任执政官,仿佛命中注定除非由执政官出马,否则就无法平定高卢似的。
ac susceptis fascibus cum post epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit,
"simul ac primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi oporteret. "
在接受了执政官束棒后,当他在宴会后离开餐厅时,靠在亲信的肩膀上宣称:“一旦他踏上该省的土地,他就会赤手空拳地出现在军队面前,除了哭泣什么也不做;在感化造反者悔改之后,第二天他将在欢乐的人群中欢快地高唱凯歌,而这些歌现在就应该为他准备好。
§44In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi.
” 在准备远征时,他首先关注的是挑选运送剧场器械的车辆,并把将要随行的妾侍们的头发剪成像男人一样,并用亚马逊人的战斧和轻盾装备她们。
mox tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo idoneo respondente certum dominis seruorum numerum indixit; nec nisi ex tota cuiusque familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, recepit.
不久,他召集城内各部落进行军事宣誓,由于没有人合乎条件,他向奴隶主们规定了要交出的奴隶的一定数量;而且他只接收每个人家里最优秀的人,甚至连管家和秘书也不例外。
partem etiam census omnes ordines conferre iussit et insuper inquilinos priuatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare fisco; exegitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum, aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes a delatoribus potius reuocanda praemia quaecumque cepissent.
他还命令所有阶层交出一部分财产,此外,还要求私宅和公寓楼的租户向国库提前缴付一年的租金;他以极大的令人厌恶和严苛的态度征收新币、精炼银和足金,以至于大多数人公然拒绝任何捐款,一致要求宁可向密告者追缴他们所得到的一切奖金。