§38Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit.
但他既没有怜悯百姓,也没有放过祖国的城墙。
dicente quodam in sermone communi:
ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντοσ,' planeque ita fecit.
在一次日常交谈中,有人说道:“ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί,”他却说:“不,应当在ἐμοῦ ζῶντοσ,”而他确实也是这么做的。
nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant.
因为,他仿佛是对旧建筑的丑陋以及街道的狭窄弯曲感到恼怒,竟然如此公然地放火烧城,以至于许多执政官级议员在自己的领地上抓到他的侍从拿着麻屑和火把时,也不敢动他们分毫;而黄金宫殿周围的一些仓库,因其空间是他特别渴望得到的,尽管是用石墙建造的,也被用军事器械推倒并放火焚烧。
per sex dies septemque noctes ea clade saeuitum est ad monumentorum bustorumque deuersoria plebe compulsa.
这场灾难肆虐了六天七夜,平民被逼入纪念碑和墓地的避难所中。
tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat.
这时,除了无数的公寓楼之外,还烧毁了历代将领的府邸(其上仍装饰着敌人的战利品),以及由国王们、乃至后来的布匿战争和高卢战争期间许愿并奉献的神庙,以及所有从古代幸存下来、值得一看且值得纪念的东西。
hoc incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque 'flammae,' ut aiebat, 'pulchritudine' Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantauit.
他从梅塞纳斯的高塔上观赏着这场大火,用他自己的话来说,他因“火焰的美丽”而感到欣喜,穿着他那戏装唱起了《伊利昂的陷落》。
ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit; conlationibusque non receptis modo uerum et efflagitatis prouincias priuatorumque census prope exhausit.
为了不致于无法从此地篡夺尽可能多的掠夺物和战利品,他许诺免费清理尸体和瓦砾,却不允许任何人接近自己财产的遗迹;他不仅接受而且还勒索捐款,几乎耗尽了各属州和私人的财产。
§39accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae uenerunt; clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta.
在皇帝带来的如此重大的灾难和耻辱之外,还加上了一些偶然的灾祸:仅一个秋天就发生的瘟疫,在利比蒂娜的账簿中登记了三万起丧事;不列颠的惨败,两座主要城镇被洗劫,公民和同盟者遭到惨重屠杀;东方的耻辱,在亚美尼亚的军团被送入轭下,叙利亚也勉强得以维持。
mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
在这些事件中,令人惊讶且尤其值得注意的是,他最能容忍的就是人们的诽谤和辱骂,而且对于那些用言辞或诗歌挑衅他的人,他比对任何人都要温和。
multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa:
"
Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων μητροκτόνος. νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε.
许多用希腊语和拉丁语写成的诗歌和揭帖被张贴或流传,例如: "Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων μητροκτόνος. νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε. "" 谁能否定尼禄出自埃涅阿斯伟大的血脉?
"
"
Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem?
sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.
此人夺走了母亲,彼人背走了父亲。
Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus,
noster erit Paean, ille Hecatebeletes.
当我们的君王张开琴弦,当帕提亚人张开弓角,我们的君王将是派安,彼人则是赫卡特贝勒特斯。
Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites,
si non et Veios occupat ista domus.
罗马将变成一个家:公民们,移居到维伊去吧,只要那座家不把维伊也给占领了。
"
sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit.
"但是他既不搜寻作者,对于被告发并提交到元老院的某些人,他也禁止给予更重的惩罚。
transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam
"
ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ
"
ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula
"
Orcus uobis ducit pedes
"
senatum gestu notarat.
当他经过时,犬儒派的伊西多鲁斯曾在公共场合大声责备他,因为“他把纳乌普利乌斯的灾祸唱得很好,却把自己的家当安排得很糟”;而阿提拉那杂剧演员达图斯在一支歌中唱到“ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ”时,通过手势做出饮酒和游泳的样子,显然暗示了克劳狄乌斯和阿格里皮娜的死因,并且在最后的一句“Orcus uobis ducit pedes”中,用手势影射了元老院。
histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
尼禄对这名演员和哲学家除了驱逐出城市和意大利之外,没有做更多的事情,这或者是出于对所有恶名的蔑视,或者是为了避免由于表现出痛苦而激发人们的智巧。
§40Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro praetore optinebat.
忍受了这样一位皇帝将近十四年之后,世界终于抛弃了他,起头的是在当时作为前任裁判官治理该省的尤利乌斯·温德克斯领导下的高卢人。
Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa uox eius celeberrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶσ διατρέφει, quo maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato necessariam.
占星术士很久以前就向尼禄预言过,他总有一天会被抛弃;因此有了他那句极其著名的名言:“τὸ τέχνιον ἡμᾶσ διατρέφει,”这显然是为了让他能以更大的宽容度去练习他作为皇帝时所喜爱的、作为平民时所必需的弹琴技艺。
spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem.
然而,有些人向他许诺,在他被抛弃后将获得东方的统治权,有些人具体许诺了耶路撒冷的王位,更多的人则许诺恢复他以前的全部运气。
cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus malis existimabat.
他更倾向于这种希望,在失去不列颠和亚美尼亚又再次收复两地后,他认为自己已经度过了命中注定的灾祸。
ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere
"pisces eas sibi relaturos.
然而,当他在德尔斐求问阿波罗神谕,听说自己必须防范第七十三年时,他仿佛以为自己到了那时才会死,并且对加尔巴的年龄毫无所觉,竟抱有如此大的信心,不仅指指望长寿,而且指望获得持久而独特的幸福,以至于在一次海难中失去了极其珍贵的物品时,他毫不犹豫地在身边人中说道:“鱼儿会把它们送还给我的。
"
Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum; statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectauit.
” 他在美不来斯得知高卢暴动的消息,恰好是在他杀害母亲的同一天,他对此表现得如此迟钝和安心,以至于甚至让人怀疑他在暗自高兴,仿佛得到了一个根据战争法掠夺最富庶省份的机会;他立刻前往体育馆,以极大的热情观看了运动员的竞技。
cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur.
甚至在晚餐时间,被更具骚动性的信件打断时,他也只是大发雷霆,威胁那些背叛的人会有恶果。
denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliterauit.
最后,连续八天,他既没有给任何人回信,也没有试图下达任何命令或指示,而是用沉默掩盖了这件事。