§26Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa uitia, non aetatis esse.
他的无礼、欲望、奢侈、贪婪和残虐,最初确实是逐渐地、隐秘地,且仿佛作为年轻时的过错来放纵,但即便在当时,也没有人怀疑这些恶行是出于本性,而非出于年龄。
post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur.
黄昏刚过,他便戴上毡帽或假发进入酒馆,开玩笑地在小巷里徘徊,然而并非没有危害,因为他习惯于殴打从晚宴归来的人,刺伤抵抗的人并将其投入下水道,甚至砸开并洗劫店铺;他在家中设立了集市,在那里消耗掉所得并准备通过拍卖瓜分的赃物的价值。
ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus.
在这类斗殴中,他常常面临眼睛和生命的危险,曾被一名因妻子被他调戏的元老院议员打得几近死亡。
quare numquam postea publico se illud horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus.
因此,此后他再也不在那个时间在没有护卫官在远处暗中跟随的情况下在公共场所露面。
interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciauit.
白天,他也秘密乘着轿子被抬进剧院,从舞台上方作为领头者和观众参与到排演演员的暴乱中;当事情发展到动手并用石头和长椅碎片交战时,他自己也向人群中扔了许多东西,甚至砸伤了一位大法官的头部。
§27paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
然而,随着他的恶行逐渐加剧,他放弃了恶作剧和藏匿之所,毫无掩饰之意,公开爆发出更大的罪行。
Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestiuo niuatis; cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria.
他将宴会从中午延长到半夜,频繁在温水浴池或在夏天用雪冷却的浴池中恢复精力;有时他甚至在公共场合进餐,将模拟海战池、马尔斯广场或大竞技场封闭起来,在全市娼妇和笛女的侍奉中进行。
quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur insignes ganea et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut appelleret.
每当他沿台伯河顺流而下前往奥斯提亚,或乘船驶过拜亚湾时,沿岸和河堤旁便会准备好临时的旅店,这些旅店因其淫窟和模仿旅店女主人、从四面八方怂恿他靠岸的已婚妇女的兜客而引人注目。
indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.
他还向亲信们索要宴请,其中一人的“披巾宴”花费了四千万塞斯特斯,另一人的“玫瑰宴”则花费了更多。
§28Super ingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus Vestali uirgini Rubriae uim intulit.
除了对自由民少年们的虐待和对已婚妇女的通奸外,他还对贞洁的女祭司鲁布里娅施加了暴行。
Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent.
他差一点就与女解放奴阿克特正式结为合法夫妻,甚至买通了执政官级别的人物,让他们伪证她出身于王室。
puerum Sporum exectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit; extatque cuiusdam non inscitus iocus
"bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem.
他将少年孢鲁斯去势,企图将其改造为女性,在举行了盛大的婚礼仪式后,为其配上嫁妆并蒙上新娘面纱,接引到自己身边作为妻子对待;这里还流传着某人的一句巧妙的俏皮话:“如果他的父亲多米提乌斯也有过这样的妻子,人类的事情本可以好办得多。
"
hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est identidem exosculans.
” 对于这位孢鲁斯,他用皇太后们的首饰将其装扮起来,让他乘坐轿子,并陪同他巡游希腊的集会和市场,不久后又在罗马的西吉拉里亚街周围游行,不时地热烈亲吻他。
nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum nemo dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit.
因为他渴望与母亲同衾,且由于她的诋毁者们担心这位强悍而失控的女人会通过这种恩宠而占据上风而劝阻了他,对此没有人怀疑,尤其是在他将一名传闻与阿格里皮娜极其相似的娼妓纳为妾侍之后。
olim etiam quotiens lectica cum matre ueheretur, libidinatum inceste ac maculis uestis proditum affirmant.
甚至有人断言,过去每当他与母亲同乘一顶轿子时,他都会耽于乱伦的私欲,而衣物上的污渍暴露了这一点。
§29Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit, uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus.
他确实将自己的贞操糟蹋到了如此地步,以至于在几乎污染了所有身体部位之后,最近竟想出了一种新型游戏:他披上野兽的皮,从兽笼中被放出来,袭击那些被绑在桩子上的男女的阴部,在尽情施暴后,由他的解放奴多里弗鲁斯将其结果;对于此人,正如孢鲁斯与他成婚一样,他也与此人成婚,甚至模仿受暴处女的声音和哀号。
ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum
"neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere"
; ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.
我从一些人那里得知,他坚信:“没有一个男人是贞洁的,或者身体的任何部位是纯洁的,只是大多数人都在掩饰自己的恶行并狡猾地遮掩”;因此,对于向他坦白其丑行的那些人,他也宽恕了他们的其他一切罪过。