§23nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit.
因为他甚至下令将原本属于极不相同时间的比赛聚集到同一年中,其中一些甚至被重复举办,而且在奥林匹亚,他也违背惯例举办了音乐比赛。
ac ne quid circa haec occupatum auocaret detineretue, cum praesentia eius urbicas res egere a liberto Helio admoneretur, rescripsit his uerbis:
"quamuis nunc tuum consilium sit et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus reuertar.
为了不让任何事情在忙于这些事务时分散他的精力或挽留他,当他的解放奴隶赫利乌斯提醒他罗马市政事务需要他到场时,他用以下的话回复道:“虽然现在你的建议和愿望是让我迅速回去,但你更应该劝说并祈祷,让我以配得上尼禄的身份回去。
"
Cantante eo ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est.
” 在他唱歌期间,即使有极必要的理由也不允许离开剧院。
itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati.
因此,据说有些妇女在见世物期间分娩,许多人由于听得和赞美得厌烦,且城门已被关闭,要么偷偷从墙上跳下,要么假装死亡,作为死者被抬出去安葬。
quam autem trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi potest.
然而,他竞逐时是多么战战兢兢、焦虑万分,与对手们的竞争多么激烈,对裁判们又是多么恐惧,简直令人难以置信。
aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat.
他通常把对手们视为完全处于同等身份的人一样来监视、讨好,在暗地里诽谤,有时在相遇时迎面谩骂,如果有人在技艺上出类拔萃,他甚至还会予以收买。
iudices autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur,
"omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae; illos ut sapientis et doctos uiros fortuita debere excludere"
;
至于裁判们,在他开始表演之前,他会非常恭敬地向他们致意,说“自己已经做了所有该做的事,但结果掌握在命运女神的手中;他们作为明智且有学识的人,应当排除偶发的因素”;并且,在裁判们鼓励他要勇敢时,他会以较为平静的心情退下。
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret; §24atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi.
但即便如此,他并非没有忧虑,他将某些人的沉默和谦逊斥为阴郁和怀有恶意,并说他们对自己而言是可疑的。 在实际比赛中,他如此严格地遵守规则,以至于从未敢吐痰,甚至额头上的汗水也只用手臂去擦拭;甚至在某次悲剧表演中,当他迅速捡起滑落的权杖时,由于害怕和担心自己会因这一过失而被逐出比赛,直到配角发誓说这在群众的欢呼和喝彩声中并未被注意到,他才松了一口气。
uictorem autem se ipse pronuntiabat; qua de causa et praeconio ubique contendit.
此外,他自己宣布自己为获胜者;因此,他还在各地参加了报幕员的比赛。
ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit.
为了不让任何其他神圣竞技获胜者的记忆或痕迹留在任何地方,他下令将所有他们的雕像和画像拆毁、用钩子拖走并扔进厕所。
aurigauit quoque plurifariam, Olympiis uero etiam decemiugem, quamuis id ipsum in rege Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussus curru ac rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum;
他还在多处驾驶战车,在奥林匹亚甚至驾驶了十匹马牵引的战车,尽管他自己曾在某首诗中对米特里达梯国王的这一行为进行过指责;但由于他从战车上被摔了下来,虽然又被放回车上,但因为无法坚持而未到终点便放弃了。
neque eo setius coronatus est.
尽管如此,他还是被授予了桂冠。
decedens deinde prouinciam uniuersam libertate donauit simulque iudices ciuitate Romana et pecunia grandi.
随后,在他离开该行省时,他赐予了整个行省自由,同时也赐予了裁判们罗马公民权和巨额钱财。
quae beneficia e medio stadio Isthmiorum die sua ipse uoce pronuntiauit.
这些恩惠,他在地峡竞技会的日子里,在体育场的中央亲自用自己的声音予以宣布。
§25Reuersus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est;
从希腊回到那不勒斯后,因为他最先是在那里展示了自己的技艺,他便按照神圣竞技获胜者的习俗,在拆毁了部分城墙后,乘坐白马入城。
simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam;
他以同样的方式进入安提乌姆,随后是阿尔巴努姆,接着是罗马。
sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset;
但他进入罗马时,乘坐的是奥古斯都昔日举行凯旋式时所用的那辆战车,身穿紫色衣服,披着缀满金星的克拉缪斯,头上戴着奥林匹亚的桂冠,右手拿着皮托竞技会的桂冠。
sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos militesque se triumphi eius clamitantibus.
在他前方走着其他桂冠的游行队伍,并带有铭牌,标明他在何处、击败了谁,以及在何种歌唱或何种剧本情节中获胜;在战车后面,欢呼者们模仿小凯旋式的仪式紧紧跟随,大声叫喊着他们是奥古斯提亚尼以及他凯旋式的士兵。
dehinc diruto circi maximi arcu per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit.
随后,他拆毁了大竞技场的一处拱门,穿过韦拉布鲁姆和广场,前往帕拉蒂乌姆和阿波罗神殿。
incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria.
在你行进时,到处都有祭牲被宰杀,道路上不断撒下藏红花,鸟类、彩带和糖果被抛撒在身上。
sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret
"parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret"
;
他把神圣的桂冠放在卧室的床铺周围,同样也放了自己身着竖琴歌手装束的雕像,并以这一形象铸造了货币。 在此之后,他不仅没有放松或懈怠练习,反而,为了保护嗓音,他从不对士兵们讲话,除非他不在场或者由别人代他宣读;而且他无论是认真还是开玩笑,除非有发声训练师站在身旁提醒他“爱护气管并用手帕捂住嘴”,否则他什么都不做。
multisque uel amicitiam suam optulerit uel simultatem indixerit, prout quisque se magis parciusue laudasset.
他还向许多人提供自己的友谊或宣告敌意,这取决于每个人对他赞美得多一些还是吝啬一些。