Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 尼禄传 §30-32

极度奢靡黄金宫殿的营建与肆意搜刮

第 8 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

本段描述了尼禄极度奢侈与放荡的行为、包括建造“黄金宫殿”(Domus Aurea)在内的宏大土木工程,以及因财政枯竭而引发的掠夺和不当抄没财产。

§30Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, "sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui abuterentur ac perderent.
他认为财富和金钱的唯一用处就是挥霍,“那些计算开支、账目相符的人是鄙俗和吝啬的,而那些挥霍无度、败光家产的人才是真正高雅和华丽的。
" laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset.
”他赞美并钦佩他的舅舅盖乌斯,莫过于因为后者在极短的时间内挥霍光了提贝里乌斯留下的巨额财富。
quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit.
因此,他在施舍和挥霍上都毫无节制。
in Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit.
对于梯里达底,这虽然看似难以置信,但他每天要花费八十万塞斯特斯,而在其离开时更是赠予了超过一亿塞斯特斯。
Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit.
他将曾获凯旋式荣耀之人的家产和住宅赐予了弦琴琴师梅内克拉特斯和鱼兜斗士斯皮库鲁斯。
cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere.
他用城市和乡村的地产使高利贷者帕内罗特斯富裕起来,并以近乎皇家规格的葬礼为他送葬。
nullam uestem bis induit.
他从不穿同一件衣服两次。
quadringenis in punctum sestertiis aleam lusit.
他玩骰子时一次下注达四十万塞斯特斯。
piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis.
他用金丝织成的网捕鱼,牵绳则是用紫色和绯红色的线拧成。
numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
据传他出行时随行马车从未少于一千辆,骡子钉着银蹄铁,骡夫穿着卡努西乌姆产的羊毛衣,由佩戴着手镯和马饰的马扎克斯骑兵及随从组成的队伍前呼后拥。
§31Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit.
然而,他在建筑方面挥霍最为严重,建造了一座从帕拉蒂诺山一直延伸到埃斯奎里诺山的宫殿。 最初他将其称为“通道之屋”,后来在大火中被烧毁并重建,他将其命名为“黄金宫殿”。
de cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. uestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et pascuis siluisque uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum.
关于其面积和奢华,讲述以下事实便已足够:其前厅里立有一座高达一百二十英尺、以他本人为形象的巨像;其宽敞程度使得它拥有三列各长达一英里的柱廊;还有一片犹如大海的池塘,周围环绕着宛如城市的建筑群;此外,还有由耕地、葡萄园、牧场和森林交织而成的田园风光,其中豢养着各种家畜和野兽。
in ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus uice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis.
在其他部分,一切都镀上了黄金,并用宝石和珍珠贝装饰;餐厅的格架天花板是由活动的象牙板制成的,以便能从上面撒落鲜花,还装有管道,以便能喷洒香水;最主要的餐厅是圆形的,昼夜不停地旋转,犹如天体一般;浴室里流淌着海水和硫磺水。
eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret "quasi hominem tandem habitare coepisse.
当这座宫殿竣工落成时,他只表示了这样的肯定,说他“终于开始像人一样生活了”。
" Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam porticibusque conclusam, quo quidquid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur; fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent.
此外,他还开始建造一座从米塞努姆延伸到阿维尔努斯湖的有顶盖并由柱廊环绕的蓄水池,企图将整个拜亚所有的温泉水都汇聚于此;以及一条从阿维尔努斯到奥斯提亚的运河,以便人们能够乘船而非经由海路出行,其长度达一百六十英里,宽度可容五段舵战船相向而行。
quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non nisi ad opus damnari praeceperat.
为了完成这些工程,他命令将各地的囚犯悉数运往意大利,甚至规定罪犯除被判处此项劳役外不得判处其他刑罚。
Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.
助长这种挥霍狂热的,除了他对帝国权力的自信外,还有因一名罗马骑士提供的情报而产生对巨额隐藏财富的突然渴望。 该骑士信誓旦旦地保证,狄多女王从泰尔逃亡时带走的古老宝藏正藏在非洲深邃的洞穴里,只需动用工人极小的劳力便可发掘出来。
§32uerum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit animum.
然而,当这一希望落空后,他陷入了穷途末路,由于财力枯竭且极度匮乏,以至于不得不延期支付士兵的军饷和退伍军人的福利,于是他将心思转向了诬陷和掠夺。
Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae fa miliae quas ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea; tunc ut lege maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur.
首要的是他规定,凡是没有正当理由而使用与他有联系的家族姓氏的已故解放奴,其财产中应当为他征收六分之五(而非普通的一半);其次,凡是对皇帝“忘恩负义”的遗嘱,其财产均归国库所有,而起草或口授这些遗嘱的法学家也将受到惩罚;随后,在叛逆罪法案下,只要有告密者存在,所有言论和行为都将被追究。
reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in certaminibus detulissent.
他还收回了各城市在竞技中曾授予他的桂冠奖赏。
et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos negotiatores.
他在禁止使用紫水晶色和泰尔紫染料后,暗中派人在集市之日出售几盎司,以此查封了所有商人的店铺。
quin etiam inter canendum animaduersam matronam in spectaculis uetita purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non ueste modo sed et bonis exuit.
甚至据说,他在唱歌时注意到观众席中有一位妇人穿着被禁用的紫色衣服,便将其指给自己的代理官,该妇人随即便被剥去衣服,甚至财产也被抄没。
nulli delegauit officium ut non adiceret: 'scis quid mihi opus sit,' et: 'hoc agamus, ne quis quicquam habeat.
他在向任何人委派职务时,无一不加上这句:“你知道我需要什么,”以及“让我们行动起来,让任何人一无所有。
' ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.
”最后,他洗劫了数座神庙的贡品,并熔化了用金或银制作的神像,其中就包括家神的神像,后来这些神像被加尔巴重建。

词汇与语法注释

  1. 30.1quibus impensarum ratio constaret — 关系从句 quibus... 的先行词在间接引语的不定式从句中作主语并被省略,意为“那些收支平衡(即记账管理开支)的人”。
  2. 31.1porticus triplices miliarias — 指“三重、每重长达一英里(约1.5公里)的柱廊”,而非总长三英里。
  3. 31.2uice mundi — 夺格 uice 与属格 mundi 结合,作副词性修饰,意为“模仿宇宙(天体)的运转”或“像天体一样”。
  4. 32.2pro semisse dextans — 指罗马继承法中的比例:本应征收已故解放奴财产的“一半”(semis,即12分之6),现改为征收“六分之五”(dextans,即12分之10)。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 尼禄传 §30-32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:30-32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。